Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.3.24

Ad quartam dicendum quod materia est sua potentia respectu eius quod primo recipit, scilicet respectu forme substantialis. Similiter anima per suam essentiam est potentia receptiua eorum que sibi primo insunt, ut sunt potentie; set sicut materia non est sua potentia respectu formarum accidentalium, set eas recipit mediante forma substantiali, sic anima non est sua potentia respectu actuum intelligendi et sentiendi, set recipit tales actus mediantibus potentiis superadditis, scilicet intellectu et sensu. Quod dicitur de forma accidentali, quod similiter est sua potentia, non est simile de ipsa et de substantiali, quia per formam substantialem constituitur suppositum 1, cuius est esse et agere; et primum 2 quidem habet a forma substantiali, secundum 3 autem a forma accidentali, que est potentia per quam agit, sicut forma substantialis est primus actus per quem existit.


  1. suppositum … esse et agere] cf. Thom., S.th., II-II, 58, 2, resp.; III, 20, 1, ad 2; • • • Arist., Metaph., I, 1, 981a16-17; Eth. Nic., III, 1, 1110b6-7; • • • Cross, “Accidents, Substantial Forms, and Causal Powers” (133-135) ↩︎

  2. primum … a forma substantiali] cf. Auct. Ar., 1, 186 (130,14); • • • Thom., S.th., I, 76, 4, resp. ↩︎

  3. secundum …  per quam agit] cf. Thom., De spir. creat., 11, ad 10 (122,394-396) ↩︎

C.I.3''.2.46

Ad quartam dicendum quod materia est sua potentia respectu eius quod primo recipit, scilicet respectu forme substantialis. Similiter anima per suam essentiam est potentia receptiua eorum que primo insunt sibi, ut sunt potentie; set sicut materia non est sua potentia respectu formarum accidentalium, set eas recipit mediante forma substantiali, sic anima non est sua potentia respectu actuum intelligendi et sentiendi, set recipit tales actus mediantibus potentiis superadditis, scilicet intellectu et sensu. Quod dicitur de forma accidentali, quod simpliciter est sua potentia, non est simile de ipsa et de substantiali, quia per substantialem constituitur suppositum, cuius est esse et agere. Et primum quidem habet a forma substantiali, set secundum a forma accidentali, que est potentia per quam agit, sicut forma substantialis est primus actus per quem existit; uel concedatur quod respectu aliquorum actuum ad quos anima se habet actiue essentia anime idem quod potentia, sicut dictum fuit de potentiis uegetatiuis.