Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.7

Hac distinctione premissa dicendum est quod si theologia accipiatur primo modo, scilicet pro habitu quo cognoscuntur ea que in sacra doctrina traduntur et modo quo in ea traduntur, theologia non differt a fide. Cuius ratio est quia que in sacra doctrina traduntur ut sic solum diuina auctoritate tenentur; sic autem assentire eis, scilicet ut diuina auctoritate sunt tradita, solius fidei est; et ideo theologia sic accepta non differt a fide. Propter quod querere utrum theologia sic accepta sit scientia, idem est ac si quereretur utrum fides sit scientia et non solum utrum cum fide stet scientia de eodem. Et quia nullus umquam dubitauit an fides formaliter sit scientia, nisi loquendo largissime de scientia, sicut loquitur beatus AVGVSTINUS De uidendo Deum dicens quod illud 1 dicimur scire quod credimus testimonio aliorum, ideo hic sensus questionis ad presens dimittatur.


  1. illud ... credimus testimonio aliorum] cf. Aug., Epist., 147, 3, 8 (282,3-6); De Trin., XV, 12, 21 (493,75-83) ↩︎

C.I.P.1.10

Hac distinctione premissa dicendum quod si theologia capiatur primo modo, scilicet pro habitu quo cognoscuntur ea que in Sacra Scriptura traduntur et modo quo in ea traduntur, theologia non differt a fide. Cuius ratio est quia que in Sacra Scriptura traduntur sic solum diuina autoritate tenentur; sic autem assentire eis, scilicet ut diuina autoritate sunt tradita, solius fidei est; et ideo theologia sic accepta non differt a fide. Propter quod querere utrum theologia sic accepta sit scientia, idem est ac si quereretur utrum fides esset scientia et non solum utrum cum fide stet scientia de eodem. Et quia nullus unquam dubitauit an fides formaliter sit scientia, nisi loquendo largissime de scientia, sicut loquitur AVGVSTINVS de uidendo Deum dicens quod illud dicimur scire quod credimus aliorum testimonio, ideo hic sensus conclusionis ad presens dimittitur.