Display to small
Rotate your device or try a larger display
Primum patet, quia si articulus posset demonstrari, aut hoc esset a priori et per causam aut a posteriori et per effectum; non primo modo, quia articulus Trinitatis causam non habet, articulus autem incarnationis et quidam alii licet causam habeant, illa tamen causa quo ad articuli existentiam actualem est uoluntas diuina, que secundum se ignota est nobis; ergo articuli non possunt demonstrari apriori. Item nec a posteriori siue per effectum, quia effectus ducit in cognitionem cause secundum illud quod ab ea procedit; set nullus 1 effectus apparens nobis procedit a Deo nisi secundum illud quod est unum et commune cuilibet persone in Trinitate, scilicet secundum rationem scientie,potentie et uoluntatis,ut infra patebit; ergo nullus effectus potest nos ducere in cognitionem Dei quantum ad distinctionem personarum, set solum quantum ad unitatem essentie et attributorum essentialium; omnes autem articuli includunt articulum Trinitatis aliquo modo, sicut articuli pertinentes ad humanitatem Christi includunt distinctionem persone Filii ab aliis, sicut esse incarnatum, passum, resurrexisse et huiusmodi; quare etc. Item demonstrationi assentit homo necessario uelit nolit, set articulis non assentit homo nisi libere uolens, ut dicit AVGVSTINVS; alioquin gentiles philosophi potuissent et adhuc possent necessitari rationibus nostris ad assentiendum articulis fidei, quod non est uerum; ergo articuli non possunt demonstrari nec aliquis adhuc uisus est qui demonstratiue probauerit quod ita sit sicut ponit articulus.
-
nullus ... et attributorum essentialium] cf. Dur., Supe Sent., I, 3, 1 (155,128-132); • • • Thom., Lect. rom. in Sent., 3.1.3 (110,52-53); S.th., I, 32, 1, resp. ↩︎
Primum patet, quia si articulus posset demonstrari, uel hoc esset a priori et per causam uel a posteriori et per effectum. Non primo modo, quia licet aliqui articuli habeant causam, puta articulus incarnationis et quidam alii, illa tamen causa quo ad articuli existentiam actualem est uoluntas diuina, que secundum se est nobis ignota; etiam articulus Trinitatis causam non habet; quare articuli non possunt demonstrari a priori. Item nec a posteriori siue per effectum, quia effectus ducit in cognitionem cause secundum quod ab ea procedit; set nullus effectus apparens nobis procedit a Deo nisi secundum illud quod est unum et commune cuilibet Persone intrinsece, scilicet secundum rationem scientie, potentie et uoluntatis, ut infra patebit; ergo nullus effectus potest nos ducere in cognitionem Dei quantum ad distinctionem Personarum, set solum quantum ad unitatem essentie et attributorum essentialium; omnes enim articuli includunt articulum Trinitatis aliquo modo, sicut articuli pertinentes ad humanitatem Christi includunt distinctionem Persone Filii ab aliis Personis, sicut esse incarnatum, passum et resurrexisse et huiusmodi; quare etc. Item demonstrationi assentit homo necessario, uelit nolit; set articulis non assentit homo nisi libere uolens, ut dicit AVGVSTINVS; alioquin gentiles philosophi potuissent et adhuc possent necessitari rationibus nostris ad assentiendum fidei articulis, quod non est uerum; ergo articuli fidei non possunt demonstrari nec aliquis adhuc uisus est qui demonstratiue probauerit quod ita sit sicut ponit articulus.