Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.24

Secundo, quia si Verbum est in diuinis propter naturalem consequentiam emanationis et non propter aliquam necessitatem intelligendi, quia sine eo esset perfecta intellectio et nunc etiam preintelligitur emanationi Verbi, sequitur quod tale emanans non est Verbum, quia illud quo excluso Deus eque perfecte diceret se et alia non est Verbum, quia dicere non est sine uerbo; set excluso omni emanante realiter adhuc Deus diceret se et alia eque perfecte; ergo nichil emanans realiter est Verbum. Minor patet ex dicto ALIORVM, quia quod eque perfecte intelligit se et alia eque perfecte dicit se et alia; set Deus eque perfecte intelligeret se et alia, si nichil esset realiter productum in diuinis, sicut nunc intelligit et nunc etiam non perfectius intelligit Pater, quia producit aliud ex se etiam secundum ISTOS, quia illud productum non est, ut dicunt, propter aliquam necessitatem intelligendi, quasi Pater sine illo producto non intelligeret aut non ita perfecte, set tantum propter naturalem consequentiam, unde et perfecta cognitio preintelligitur huic emanationi; ergo etc. Patet ergo secundum principale, scilicet quid sit uerbum mentale tam in nobis quam in Deo, quia est ipsemet actus intelligendi.

C.I.27.3.7

Secundo, quia si Verbum est in diuinis propter naturalem consequentiam emanationis et non propter aliquam necessitatem intelligendi, quia sine eo esset imperfecta intellectio et nunc etiam perintelligitur emanationi uerbi, sequitur quod tale emanans non dicitur ‘Verbum’, quia illud quo excluso Deus eque perfecte diceret se et alia, non esset Verbum, quia dicere non est sine uerbo; set excluso omni emanante realiter adhuc diceret se et alia eque perfecte; ergo nichil emanans realiter est Verbum. Minor patet ex dicto ALIORVM, quia quod eque perfecte intelligit se et alia eque et perfecte dicit se et alia; set Deus eque perfecte intelligeret se et alia, si nichil esset realiter productum in diuinis, sicut nunc intelligit et nunc etiam non perfectius intelligit Pater, quia producit aliud ex se, etiam secundum ISTOS, quia illud productum non est, ut dicunt, propter aliquam necessitatem intelligendi, quasi Pater sine illo producto non intelligeret aut non ita perfecte, set tantum propter naturalem consequentiam; unde et perfecta cognitio preintelligitur huic emanationi; quare etc. Patet ergo primum principale, scilicet quid sit uerbum mentale, tam in nobis quam in Deo, quia est ipsemet actus intelligendi.