Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item 1 quidquid 2 perfectionis est in creaturis, totum est Deo attribuendum; set facere sibi simile est perfectionis in creaturis, ut patet per PHILOSOPHVM IV Metheororum
, qui dicit quod perfectum 3 est quod potest facere sibi simile; ergo Deus potest facere alium Deum; igitur plures dii sunt uel saltem esse possunt.
-
Item … saltem esse possunt] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 1, arg. 2 (59) ↩︎
-
quidquid … est Deo attribuendum] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 3, sol. (68) ↩︎
-
perfectum … facere sibi simile] cf. Arist., Meteor., IV, 3, 380a12-15; • • • Ps. Thom., In Meteor., IV, 4, 1 (117a); • • • Auct. Ar., 6, 57 (179,89-92); • • • Thom., In De diu. nom., 3, 1, 227 (75a) ↩︎
Item quicquid perfectionis est in creaturis, totum est Deo attribuendum, set facere sibi simile est perfectionis in creaturis, ut patet per PHILOSOPHVM IV Metheororum
, qui dicit quod perfectum est quod potest facere sibi simile; ergo Deus potest facere alium Deum; ergo plures dii sunt uel saltem esse possunt.