Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum principale dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est prima proprietas. Et cum probatur quod “illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione”, concedatur tunc ad minorem per interemptionem, quia innascibilitas non est ultimum in resolutione, immo nec est aliquid eorum que sunt in resolutione, quia nec est aliquid eorum que sunt in compositione: negatio enim et priuatio, licet possint consequi ad ea que intrant compositionem, numquam tamen sunt de compositione rei, nec per consequens fit in ea resolutio per se. Et quod probatur ulterius, quia illud est ultimum in resolutione in quo statur nec contingit ulterius querere, dicendum quod ista resolutio aut intelligitur de resolutione prime Persone in ea que ipsam constituunt, aut de resolutione Personarum diuinarum in primam, que resolutio fit secundum rationem producentis et producti, in qua resolutione fit status in primo producente. Si intelligatur de prima resolutione, que est prime Persone in constituentia ipsam, sic nullo modo fit resolutio in innascibilitatem, nec in ipsa statur, quia non cedit in constitutionem, ut1 prius dictum est‚ set fit resolutio in paternitatem et in ipsa statur, quia licet paternitas secundum communem rationem nominis dicat tantum relationem fundatam super potentiam uel actum generandi, tamen, ut in diuinis accipitur, dicit plus, scilicet relationem fundatam super uniuersalitatem principii uel super primitatem principii omnium originum diuinarum. In primo autem et uniuersali principio semper est status: non enim esset principium omnium, si in eo non staretur, set esset ab alio; propter quod in paternitate sic accepta statur sicut in prima proprietate constituente Personam, non autem in innascibilitate. Si uero fiat reductio uel resolutio diuinarum Personarum in primam, sic statur in Patre. Set de hoc nichil ad propositum, nisi diceretur quod in Patre est status quatinus innascibilis et non quatinus Pater. Set hoc exclusum est per hoc quod dictum est quod paternitas dicit proprietatem fundatam super uniuersalitatem principii, in qua ratione statur, nec est ulterius querere in diuinis. Set licet in innascibili sit status, non tamen ratione innascibilitatis, quia potest ultra queri quare sit innascibilis, quia omnis priuatio causam habet; causa autem uel ratio innascibilitatis est uniuersalitas principii et non econuerso, quia negatio uel priuatio nullius positiui est per se ratio uel causa, set econuerso.
-
ut prius dictum est] cf. supra, uu. 80-84 ↩︎
Ad primum argumentum principale est dicendum perinteremptionem minoris, scilicet quia innascibilitas non est prima proprietas. Et cum probatur quia illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione, concedatur tunc ad minorem per interemptionem: innascibilitas non est ultimum in resolutione, imo nec est aliquid eorum que sunt in resolutione, quia nec est aliquid eorum que sint in compositione; negatio enim et priuatio licet possint consequi ad ea que intrant compositionem, nunquam tamen sunt de compositione rei, nec per consequens fit in ea resolutio per se. Et quod probatur ulterius quia illud est ultimum in resolutione in quo statur, nec contingit ulterius querere, dicendum quod ista resolutio aut intelligitur de resolutione prime Persone in ea que ipsam constituunt, aut de resolutione diuinarum Personarum in primam, que resolutio fit secundum rationem producentis et producti, in qua resolutione fit status in primo producenti; si intelligatur de prima resolutione, que est Persone prime in constituentia ipsam, sic nullo modo fit resolutio in innascibilitatem, nec in ipsa statur, quia non cadit in constitutionem, ut prius dictum est‚ set fit resolutio in paternitatem et in ipsa statur, quia licet ‘paternitas’ secundum communem rationem nominis dicat tantum relationem fundatam super potentiam uel actum generandi, tamen, ut in diuinis accipitur, dicit plus, scilicet relationem fundatam super uniuersalitatem principii uel super primitatem principii omnium originum diuinarum. In primo autem et uniuersali principio semper est status; non enim esset principium omnium, si in eo non staretur, set esset ab alio; propter quod in paternitate sic accepta statur sicut in prima proprietate constituente Personam Patris, non autem in innascibilitate. Si uero fiat reductio uel resolutio Personarum diuinarum in primam, sic statur in Patre. Set de hoc nichil ad propositum, nisi diceretur quod in Patre est status quatenus est innascibilis, et non quatenus Pater. Set hoc exclusum est per hoc quod dictum est quod ‘paternitas’ dicit proprietatem fundatam super uniuersalitatem principii, in qua ratione statur, nec est ulterius querere in diuinis, set licet in innascibili sit status, non tamen ratione innascibilitatis, quia potest ulterius queri quare sit innascibilis, quia omnis priuatio habet causam; causa enim uel ratio innascibilitatis est uniuersalitas principii et non econuerso, quia negatio uel priuatio nullius positiui est per se ratio uel causa, set econuerso.