Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.8

Secundum hunc modum respondetur ad rationes in oppositum. Ad primam, cum dicitur quod “omnes Persone conueniunt in uno actu creandi, ideo dicuntur unus creator et non plures creatores”, dicendum quod non1 est omnino simile quod adducitur pro simili, quia si poneremus unum suppositum absolutum in diuinis, sicut ponunt Iudei aut Gentiles, adhuc ei competeret creare. Et ideo creatio non solum egreditur ab omnibus Personis, ut sunt unum, set omnino uidetur esse extra rationem actus creandi quod sit a pluribus Personis. Set actus spirandi, licet sit a Patre et Filio ut sunt unum in potentia spiratiua, tamen necessario supponit pluralitatem illorum, qua non posita nullo modo esset iste actus in diuinis, ut2 probatum fuit supra; propter quod magis conuenit dicere quod Pater et Filius sunt plures spiratores quam quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint plures creatores. Set et istud forte posset dici quantum est de uirtute sermonis, set non est consuetum ne male intelligentibus sit occasio erroris, scilicet ponendi plures deos.


  1. non … sint plures creatores] ap. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, ad 2 (516b); • • • Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, ad 1 (81b); • • • Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, ad 2 (695-696); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115b); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 11, princ. 2, 4, resp. (67raD); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, ad 2 (170rE) ↩︎

  2. ut probatum fuit supra] cf. supra, I, 29, 2, 5 (180,44-181,64) ↩︎

C.I.29.3.9

Secundum hunc modum respondetur ad rationes in oppositum. Ad primam, cum dicitur quod omnes Persone conueniunt in uno actu creandi, ideo dicitur unus Creator et non plures creatores, dicendum quod non est omnino simile quod adducitur pro simili, quia si poneremus unum suppositum absolutum in diuinis, sicut ponunt Iudei et gentiles, adhuc ei competeret creare. Et ideo creatio non solum egreditur ab omnibus Personis, ut sunt unum, set omnino uidetur esse extra rationem actus creandi quod sit a pluribus Personis. Set actus spirandi licet sit a Patre et Filio, sunt unum in ui spiratiua, potentia tamen necessario supponit pluralitatem illorum, qua non posita nullo modo esset iste actus in diuinis, ut probatum fuit supra; propter quod magis conuenit dicere quod Pater et Filius sint plures Spiratores, quam quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint plures creatores.