Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad secundum notandum est quod ratio 1 uno modo dicitur diffinitio. Vnde IV Metaphisice
dicitur quod diffinitio 2 est ratio quam significat nomen. Et differre ratione est differre diffinitione. Et que sic differunt ratione differunt etiam re, quia diffinitio 3 est oratio indicans quid est res. Alio modo dicuntur aliqua differre ratione propter solam negotiationem intellectus apprehendentis id quod est unum realiter sub pluribus modis uel habitudinibus, sicut eandem 4 columpnam dicimus nunc dextram, nunc sinistram. Et sic ratio non est aliud quam habilitas 5 circa rem apprehensa per intellectum secundum quam res nata est iudicari diuersimode talis uel talis. Et isto modo differunt attributa diuina ratione, non primo modo, cum ipsa sint unum realiter. De hac autem differentia querit questio utrum possit poni ab aliquo intellectu inter attributa diuina, non habito aliquo respectu ad creaturas.
-
ratio … talis uel talis] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (25aB-C): «Quantum ad primum sciendum quod ratio dupliciter dicitur: uno modo dicitur ratio conceptio intellectus de re quam quis vult expresse intelligere, quae et verbum mentis dicitur, et differe ratione sic dicta idem est quod diversis conceptionibus respondere ut fondamentum veritatis: ita quod illud quod respondet talibus conceptonibus dicitur ratione differre, ipsae autem conceptiones differunt et sunt diversae res realiter differentes. Alio modo dicitur ratio illud formale quod tali conceptioni respondet: sicut dicimus quod ratio iustitiae consistit in tenendo medium in eis quae sunt ad alterum: et sic de aliis: et diversitas rationum sic dictarum non est differentia diversarum conceptionum realiter differentium, sed est diversitas habilitatum secundum quas eadem essentia vel res quantum est ex parte intellegibilis est nata respondere diversis conceptionibus et diversis intellectionibus: ita quod secundum hoc accipitur dupliciter differentia rationum, uno modo pro differentia diversarum conceptionum realiter differentium, alio modo pro differentia habilitatum secundum quas eadem res est nats respondere talibus conceptionibus: et secundum hoc etiam dicitur diversimode res habere diversas rationes, uno modo quia habet tales diversas habilitates, et sic habet rationes sibi formaliter inhaerentes, sicut aliquis habet naturam suam perquam respondet imagini suae.» ↩︎
-
diffinitio … quam significat nomen] Auct. Ar., 1, 116 (124,82); • • • cf. Arist., Metaph., IV, 7, 1012a23 24; • • • Thom., Super Sent., I, 2, 1, 3, sol. (66); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 2, 1, 3, arg. 3 (30b): «Item philosophus. 4. metaphy. ratio quam significat nomen est diffinitio: sed attributa quae sunt in Deo diffiniri non possunt: quia sunt ipse Deus. Et secundum Auicennam 8. metaphy. cap. 5. Deus non habet diffinitionem ergo attributa Dei rationem non habent: non plurificantur ergo secundum rationem.» ↩︎
-
diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16; • • • Auct. Ar., 36, 5 (322,92) ↩︎
-
eandem … dextram nunc sinistram] cf. Arist., Phys., III, 5, 205b33-34; • • • Thom., In Phys., III, 9, 11 (130a-b) et V, 3, 8 (237) ↩︎
-
habilitas] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1 (332,27-30) ↩︎
Quantum ad secundum notandum est quod ratio uno modo dicitur diffinitio. Vnde IV Methaphisice
dicitur quod diffinitio est ratio quam significat nomen. Et differre ratione est differre diffinitione. Et que sic differunt ratione differunt etiam re, quia diffinitio est oratio indicans quid est res. Secundo modo dicuntur aliqua differre ratione propter solam negotiationem intellectus apprehendentis id quod est unum realiter sub pluribus modis uel habitudinibus, sicut eandem columpnam dicimus nunc dextram, nunc sinistram Et sic ratio non est aliud quam habilitas circa rem apprehensa per intellectum, secundum quem res nata est iudicari diuersimode talis uel talis. Et isto modo differunt attributa diuina ratione, non primo, cum ipsa sint unum realiter. De hac autem differentia querit questio utrum possit poni ab aliquo intellectu inter attributa diuina, non habito respectu ad creaturas.