Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.31

Ad tertium dicendum quod aliter est proprium Dei creare, et aliter est proprium Patris generare. Creare enim est proprium Dei ratione principii creatiui, quod in nullo alio esse potest; set generare est proprium Patris non ratione principii, set modi habendi illud principium, quod non posset aliter producere primum actum nisi existens sub proprietate Patris propter condicionem et ordinem actuum, ut uisum est, et non propter hoc quod proprietas illa sit in aliquo elicitiua actus. Sub hoc sensu accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS, quod generatio 1 est actus paterne proprietatis, quia non elicitur uirtute essentie, nisi ut existit sub proprietate Patris.


  1. generatio … actus paterne proprietatis] cf. supra, B.I.7.un.9 ↩︎

C.I.7.2.18

Ad tertium respondetur sic quod aliter est Dei proprium creare, aliter est proprium Patris generare. Creare enim est proprium Dei ratione principii creatiui quod in nullo alio esse potest; set generare est proprium Patris non ea ratione principii, set modi habendi principium quod non posset alio modo producere primum actum nisi existens sub proprietate Patris propter conditionem et ordinem actuum, ut uisum est, non propter hoc quod proprietas ista sit in aliquo elicitiua actus. Sub hoc sensu accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS quod generatio est actus paterne proprietatis, quia non elicitur uirtute essentie nisi ut existit sub proprietate Patris.