Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratione sic: non 1 ens non cognoscitur nisi per relationem ad ens nec ens in potentia nisi per relationem ad ens in actu, ut habetur IX Metaphisice
; ergo primum cognitum a quocumque est ens actu et secundum suam actualitatem realem; talis autem cognitio uocatur intuitiua; ergo prima cognitio non potest esse abstractiua. Et hec fuit maior. Minor probatur, scilicet quod in puro uiatore non potest precedere aliqua cognitio ex qua possit cognitio abstractiua de Deo deduci, quia illa cognitio uel esset eiusdem cogniti, scilicet Dei, uel alterius; non alterius, quia illud esset aliquid creatum; ex nullo autem creato potest deduci cognitio Dei qua sciatur uel deducatur articulus, ut 2 prius probatum est. Si eiusdem, ergo cognitio intuitiua de Deo precedit necessario abstractiuam cognitionem de eodem. Tunc arguitur sic: quandocumque due cognitiones sic se habent quod secunda necessario supponit primam, cui non potest communicari prima, nec secunda; set cognitio abstractiua et intuitiua de Deo sic se habent quod abstractiua supponit necessario intuitiuam, ut 3 probatum est; ergo cum uiatori non possit communicari intuitiua, cum sit beatifica, ut 4 IPSIMET dicunt, impossibile est quod ei communicetur abstractiua. Si autem dicatur quod cognitio abstractiua de Deo dependet ex intuitiua in fieri et acquiri, non autem in facto esse, et ideo in beato facto uiatore remaneret cognitio abstractiua, sicut facto ceco de uidente posset remanere in eo cognitio abstractiua de coloribus, quamuis non intuitiua, contra hoc est quod saltem uiatori puro numquam preexistenti comprehensori non potest communicari cognitio Dei abstractiua, set oportet quod primo sit comprehensor et de comprehensore fiat uiator. Adhuc credo quod nec hoc sit possibile, quia cognitio abstractiua que sequitur intuitiuam ex qua causatur et ea recedente remanet, fit per modum memorie; set omnis cognitio memoratiua supponit aliam ex qua deducitur; ergo et ista. Tunc, ut prius, aut supponit cognitionem eiusdem aut alterius; non alterius propter ea que dicta sunt; ergo eiusdem; non abstractiuam, quia de ista quereretur, ut prius, et procederetur in infinitum; ergo intuitiuam; set ista non manet in comprehensore facto uiatore; quare etc.
-
non ... ens in actu] cf. Arist., Metaph., IX, 9, 1051a29-31; De an., III, 6, 430b21-23; • • • Auct. Ar., I, 234 (135,9) et 6, 154 (187,64) ↩︎
-
ut prius probatum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (12,262-13,272) ↩︎
-
ut probatum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (18,402-19,422) ↩︎
-
ut ipsimet dicunt] Duns Scot., Rep. Par., Prol., 2, 184-185 et 189 (65-66) ↩︎
Ratione sic probatur eadem maior: prima cognitio necessario est entis in actu; set talis cognitio necessario est intuitiua, ut probatur; ergo omnis alia cognitio necessario presupponit intuitiuam et ex ea deducitur. Maior patet, quia non ens non potest cognosci nisi per ens, nec ens in potentia nisi per ens in actu, ut habetur IX Metaphisice
; ergo prima cognitio ex qua omnis alia depedent est entis in actu. Minor probatur, quia illa cognitio est intuitiua que fertur immediate in rem ut sibi presentem secundum eius existentiam actualem; et hoc patet ex ratione cognitionis intuitiue prius posita. Set prima cognitio, que est entis in actu ut precogniti, fertur in ens in actu secundum eius existentiam actualem, cum hoc sit formalis ratio sui obiecti, et fertur immediate in ipsum, quia non mediante alia cognitione, cum illa sit prima, nec mediante alio cognito, cum sit illud prius. Ergo talis cognitio est intuitiua quam supponit omnis alia. Et hec fuit maior principalis rationis. Minor probatur, uidelicet quod in puro uiatore non potest precedere aliqua cognitio ex qua deducatur talis cognitio abstractiua qualem ponunt, quia condicio uel esse eiusdem cogniti, scilicet Dei, aut alterius; non alterius, quia illud esset creatum, ex nullo autem creato precognito potest deduci talis cognitio Dei per quam certitudinaliter et expresse cognoscatur Deus esse trinus et unus, ut probatum est in precedentibus; nec potest esse eiusdem cogniti, scilicet Dei, quia uel esset abstractiua uel intuitiua. Si abstractiua, adhuc ipsam precederet quidam alia de qua quereretur ut prius, et sic esset processus in infinitum. Relinquitur ergo quod sit intuitiua; set illa non potest communicari uiatori, cum sit beatifica; ergo nec abstractiua.