Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.3.6

Item nec una Persona potest proprie esse ymago alterius Persone diuine, quia ymago1 importat similitudinem ad illud cuius est ymago: ubi ergo non est propria et realis similitudo, non est ibi proprie et realiter ymago; set in una Persona respectu alterius non est propria et realis similitudo; ergo etc. Probatio minoris, quia propria et realis similitudo non est inter Personas diuinas quoad relationes originis, quia secundum AVGVSTINVM quis2 de quo sit non est questio equalitatis aut similitudinis, set oportet quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione qualitatis. Istud autem non potest esse, quia aliqua in eo in quo proprie sunt idem non sunt proprie similia: similitudo enim proprie dicta differt ab ydemptitate proprie dicta; set Persone diuine sunt proprie idem in essentia; ergo in ea uel secundum eam non sunt proprie similes. Et causa istius est quia unum3 supra quod fundatur proprie ydemptitas est unum numero; set unum super quod fundatur similitudo proprie non est unum numero, set specie, in cuius signum nichil dicitur sibi ipsi simile, dicitur tamen idem propter realem distinctionem quam requirit similitudo in suis extremis. Si autem unum numero et ut unum posset esse fundamentum similitudinis, similitudo talem distinctionem non requireret, quia relatio in nullo respicit extrema nisi ratione sui fundamenti; propter quod si fundamentum relationis, sub ratione qua fundamentum est, non requirit distinctionem extremorum, nec ipsa relatio hoc requiret. De essentia autem diuina qualiter requirat distinctionem extremorum, ut est fundamentum relationum originis, dicetur infra4. Patet ergo quod una Persona non est proprie alii similis, quare nec ymago, propter eandem rationem quam etiam innuit HYLARIVS, ubi dicit quod ymago5 non est sibi similis. Large tamen accipiendo ymaginem et similitudinem pro summa conuenientia in una forma uel natura inuenitur in diuinis ymago et similitudo, et sic dicitur solum personaliter, idest solum de Persona, non tamen includit Personam in suo formali significato. Et quod ita sit, patet quia ymago6 est aliquid productum ad alterius imitationem; set esse productum non conuenit nisi Persone; ergo etc. Et sic patet secundum.


  1. ymago importat similitudinem] Thom., S.th., I, 93, 8, resp. ↩︎

  2. quis de quo sit] Aug., De Trin., II, 1, 3 (84,61) ↩︎

  3. unum … numero set specie] cf. Thom., In Metaph., X, 4, 2009 (477a); cf. etiam V, 11, 912 (245a-b) ↩︎

  4. infra] cf. infra, I, 31, 1, 8sqq. (212,92sqq.) ↩︎

  5. ymago non est sibi similis] Hilar., De Trin., III, 23 (95,19-96,20) ↩︎

  6. ymago ad alterius imitationem] cf. supra, uu. 25-26 ↩︎

C.I.28.3.6

Item nec una Persona potest proprie esse ymago alterius Persone diuine, quia ‘ymago’ importat similitudinem ad illud cuius est ymago; ubi ergo non est propria similitudo, ibi non est proprie ymago; set in una Persona respectu alterius non est propria similitudo; ergo etc. Probatio minoris, quia propria similitudo non est inter Personas diuinas quo ad relationes originis, quia secundum AVGVSTINVM quis de quo sit, non est equalitatis aut similitudinis, set oportet quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis uel uirtualis uel perfectionalis, ut dictum fuit prius, ubi etiam dictum fuit quod ‘similitudo’ proprie dicta differt ab ‘identitate’ qua unum numero dicitur idem sibi ipsi quantum ad duo, scilicet quantum ad distinctionem extremorum et quantum ad fundamentorum distinctionem, quia in ‘similitudine’ proprie dicta prout reperitur in creaturis, que sunt nobis notiores et quibus nomina imponimus, primo est distinctio fundamentorum et extremorum, in identitate autem nichil horum distinguitur secundum rem; propter quod ubi inuenitur unum numero fundamentum cum distinctione extremorum, sicut in diuinis, ibi non est totalis identitas propter distinctionem extremorum nec proprie similitudo propter identitatem fundamenti, set est media conuenientia inter identitatem et similitudinem, minor totali identitate et maior similitudine. Patet ergo quod una Persona non est alii similis proprie, set est plus quam similis, quia uere Persona una est eadem cum alia in essentia, et per consequens una non est proprie ymago alterius, quia una non imitatur aliam in essentia cum nunquam sit proprie imitatio secundum unum et idem numero, accipiendo tamen ‘ymaginem’ et ‘similitudinem’ pro summa conuenientia in una forma et natura, inuenitur in diuinis ymago et similitudo, que tamen est aliquid potius ymagine uel similitudine, et ‘ymago’ sic accepta dicitur in diuinis solum personaliter. Quod sic patet, quia ymago est aliquid productum ad alterius imitationem; set esse productum non conuenit nisi Persone; ergo etc. Et sic patet secundum.