Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.4

Responsio. Circa questionem istam aliquid est clarum et aliquid dubium. Clarum est quod principaliter queritur, dubium quod implicatur. Primum patet, scilicet quod nunc eui et euum sunt idem, quod est principaliter quesitum, quia in duratione indiuisibili in se nec habente aliquam extensionem uel successionem non possunt differre realiter duratio et nunc durationis, quia duratio et nunc durationis non possunt differre realiter nisi sicut indiuisibile et extensum; set euum est duratio indiuisibilis secundum se nec habet successionem nec quamcumque extensionem, licet habeat permanentiam; ergo etc.

Secundo quia mensure et durationes differentes realiter sunt durationes uel mensure rerum differentium realiter; set in euiterno non est dare aliqua differentia realiter, quibus correspondeant euum et nunc eui, immo unum et idem esse angeli est quod respondet utrique; ergo euum et nunc eui non differunt realiter. Et idem est intelligendum de eternitate et nunc eternitatis propter easdem rationes.

C.II.2.4.4

Responsio. Circa questionem istam aliquid est clarum et aliquid est dubium. Clarum est quod principaliter queritur, dubium est quod implicatur. Primum patet sic, quod nunc eui et euum sunt idem realiter, quod est principaliter quesitum, quia in duratione indiuisibili in se, neque habente aliquam extensionem non possunt differre realiter duratio et tunc illius durationis, quia duratio et nunc durationis non possunt differre realiter nisi sicut indiuisibile et extensum, sed euum est duratio indiuisibilis secundum se nec habet successionem nec quancunque extensionem, licet habeat permanentiam; ergo etc.

Secundo quia mensure et durationes differentes realiter sunt durationes uel mensure rerum differentium realiter; sed in euiternis non sunt aliqua differentia realiter, quibus correspondeant euum et tunc eui, immo unum et idem esse angeli est quod correspondet utrique; ergo euum et nunc eui non differunt realiter. Et idem est intelligendum de eternitate et tunc eternitatis propter easdem rationes.