Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.3.6

Secundum sic: Pronior1 est Deus ad remunerandum quam ad condempnandum; set mali angeli ex unico actu sunt eternaliter condempnati; ergo boni angeli ex unico actu sunt eternaliter beatificati. Ratio autem huius forsan esse potest, quia gratia 2 perficit naturam secundum modum nature. Est autem modus nature angelice quod statim per naturam et unico actu suam beatitudinem naturalem habeat, ut3 dictum fuit supra dist. 4; quare et per gratiam in unico actu debet suam supernaturalem beatitudinem attingere.

Sic enim ordinatur angelus ad supernaturalem beatitudinem per gratiam in ratione meriti, sicut ordinatur ad felicitatem naturalem per suam naturam in ratione principii.


  1. Pronior … sunt eternaliter beatificati] Petr. de Tarant., Super Sent., II, 4, q. unica, 2 (46b): «Pronior est Deusad miserandum quam ad condemnandum; sed a principio indidit eis sufficiens principium demeriti et condamnationis; ergo et sufficiens principium meriti et salutis; ergo gratiam» ↩︎

  2. gratia … beatitudinem naturalem habeat] Thom., S.th., I, 62, 5, resp. ↩︎

  3. ut … supra dist. 4] cf. supra, II, 4, 1 [A.II.4.1.5] ↩︎

B.II.5.3.6

Secundum sic: Pronior1 est Deus ad miserandum quam ad condempnandum; set mali angeli ex unico actu sunt eternaliter condempnati; ergo boni angeli ex unico actu sunt eternaliter beatificati. Ratio autem huius forsan esse potest, quia gratia 2 perficit naturam secundum modum nature. Est autem modus nature angelice quod statim per naturam et unico actu suam beatitudinem naturalem habuerit, ut3 dictum fuit supra dist. 4; quare et per gratiam in unico actu debuit suam beatitudinem supernaturalem meritorie adipisci.

Et potest formari talis ratio: sicut ordinatur angelus ad felicitatem naturalem per suam naturam in ratione principii, sic ordinatur ad beatitudinem supernaturalem per gratiam in ratione meriti; set angelus per naturam in ratione principii statim assecutus est unico actu suam naturalem beatitudinem; ergo per gratiam in ratione meriti debuit per unicum actum attingere supernaturalem beatitudinem.


  1. Pronior … sunt eternaliter beatificati] Petr. de Tarant., Super Sent., II, 4, q. unica, 2 (46b): «Pronior est Deusad miserandum quam ad condemnandum; sed a principio indidit eis sufficiens principium demeriti et condamnationis; ergo et sufficiens principium meriti et salutis; ergo gratiam» ↩︎

  2. gratia … beatitudinem naturalem habeat] Thom., S.th., I, 62, 5, resp. ↩︎

  3. ut … supra dist. 4] cf. supra, II, 4, 1 [A.II.4.1.5] ↩︎

C.II.5.3.6

Secundum patet sic: Pronior est Deus ad remunerandum quam ad condemnandum; set mali angeli ex unico actu sunt eternaliter condemnati; ergo boni unico actu eternaliter remunerati. Ratio autem huius forsan esse potest, quia gratia perficit naturam secundum modum nature. Est autem modus nature angelice quod statim per naturam et unico actu suam naturalem beatitudinem habeat, ut dictum fuit supra dist. 4 questione 1; quare et per gratiam unico actu debet suam supernaturalem beatitudinem attingere.

Sic enim ordinatur angelus ad supernaturalem beatitudinem per gratiam in ratione meriti, sicut ordinatur ad felicitatem naturalem per suam naturam in ratione principii.