Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quarta ratio talis est. Licet 1 in Deo non sit actus intelligendi compositus aut reflexus, set unicus, simplex et rectus, tamen Deus unico actu suo intelligit obiectiue quidquid nos intelligimus per actum componentem et per actum reflexum. Tunc arguitur sic: obiectum actus componentis aut reflexi includit ex necessitate duo diuersa secundum rem uel secundum rationem; set in Deo est dare actum intelligendi correspondentem quo ad obiectum actui componenti et reflexo, dato per impossibile quod nulla creatura esset nec esse posset; ergo dato quod nichil creatum esset nec esse posset, Deus posset intelligere plura differentia re uel ratione; set attributa non differunt re; ergo etc. Maior patet: obiectum enim actus componentis includit plura ex necessitate; compositio 2 enim non est nisi plurium. De obiecto autem actus reflexi idem est; includit enim illud ad quod terminatur actus rectus et illud super quod fit reflexio, ut cum intelligo me intelligere lapidem. Et sic patet maior. Minor similiter patet: Deus enim, circumscripto quocumque alio, intelligeret se esse, quod pertinet ad obiectum intellectus componentis; intelligeret etiam se hoc intelligere, quod pertinet ad obiectum actus reflexi. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio. Plures autem alie rationes possent adduci, set hee sufficiunt.
Tertia ratio talis est. Licet in Deo non sit actus intelligendi compositus aut reflexus, set unicus, simplex et rectus, tamen Deus unico actu suo intelligit obiectiue quicquid nos intelligimus per actum componentem et per actum reflexum. Tunc arguitur sic: obiectum actus componentis aut reflexi includit ex necessitate duo diuersa secundum rem uel secundum rationem; set in Deo est dare actum intelligendi correspondentem quo ad obiectum actui compositiuo et reflexo, dato per impossibile quod nulla creatura esset nec esse posset; ergo dato quod nulla creatura esset nec esse posset, etiam Deus posset intelligere plura differentia re uel ratione; set attributa non differunt re; ergo etc. Maior patet: obiectum enim actus componentis includit plura ex necessitate; compositio enim non est nisi plurium. De obiecto actus reflexi idem est; includit enim illud ad quod terminatur actus rectus et illud super quod fit reflexio, ut cum intelligo me intelligere lapidem. Et sic patet maior. Minor similiter patet, quia Deus, circunscripto quocunque alio, intelligeret se esse, quod pertinet ad obiectum intellectus componentis; intelligeret etiam se hoc intelligere, quod pertinet ad obiectum actus reflexi. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio. Plures autem alie rationes possent adduci, set hee sufficiunt.