Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.8

Idem potest probari per uiam remotionis sic: omne quod est ab alio, quantum est de se, potest non esse substracta influentia sue cause; set non omne quod est potest non esse per substractionem cuiuscumque influentie; ergo non omne quod est est ab alio, set est aliquid quod non est ab alio nec potest non esse, set est de se necesse esse; et hoc dicimus Deum; ergo etc. Maior patet: omne enim quod est ab alio sicut a causa, substracta influentia sue cause potest non esse, qualiscumque causa sit illa, siue in fieri siue in esse, quia si est causa tantum in fieri, substracta eius influentia effectus non fieret; si autem in esse, non maneret in esse substracta influentia illius cause. Minor probatur, scilicet quod non omne ens possit non esse, quia possibile 1 est quo posito in esse nichil sequitur impossibile; set posito in esse quod nichil sit, sequitur impossibile, scilicet quod nichil possit esse, nec Deus nec aliquid aliud; quare etc. Quod autem illud sequeretur, patet, quia si nichil esset, tunc si aliquid fieret, aut fieret a se ipso aut ab alio: non a se ipso, quia nichil 2 est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut habetur I De Trinitate 1 cap.°; nec ab alio, quia nichil aliud esset; omne autem quod fit fit ab ente actu; quare etc. Patet igitur quod Deum esse possumus conuincere ex creaturis uia causalitatis et uia remotionis.


  1.  possibile … nichil sequitur impossibile] cf. Auct. Ar., 2, 213 (157,45); • • • Arist., Phys., VIII, 5, 256b10-11 ↩︎

  2. nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32 36) ↩︎

C.I.3'.1.10

Tertia uia per quam possumus in creaturis probare Deum esse est uia remotionis. Et potest sic argui: omne quod est ab alio, quantum est de se, potest non esse per substractionem cuiuslibet influentie; set non omne quod est potest non esse per substractionem cuiuslibet influentie; ergo non omne quod est est ab alio, set est aliquid quod non est ab alio nec potest non esse, set est de se necesse esse; et hoc dicimus Deum; ergo etc. Maior patet, quia omne quod est ab alio sicut a causa, substracta influentia cause sue potest non esse, qualiscunque causa sit illa, siue in fieri siue in esse, quia si est causa tantum in fieri, substracta eius influentia effectus non fieret; si autem in esse, non maneret in esse substracta influentia illius cause. Minor probatur, scilicet quod non omne ens potest non esse, quia illud impossibile est quo posito in esse sequitur impossibile; set posito in esse quod nichil sit, sequitur impossibile, scilicet quod nichil possit esse nec aliquid aliud; quare etc. Quod autem illud sequeretur, patet, quia si nichil esset, tunc si aliquid fieret, aut fieret a seipso aut ab alio: non a seipso, quia nichil est impossibilius quam quod aliquid producat seipsum, ut habetur I De Trinitate capitulo 1°; nec ab alio, quia nichil esset aliud. Omne enim quod fit fit ab ente actu, quare etc. Patet ergo quod Deum esse possumus conuincere ex creaturis triplici uia, scilicet eminentie, causalitatis et remotionis, quam triplicem uiam tangit beatus DIONYSIVS 7° capitulo De diuinis nominibus. Licet autem predictis uiis possumus deuenire ex creaturis in cognitionem Dei quantum ad ea que pertinent ad unitatem essentie, non tamen quantum ad ea que pertinent ad distinctionem Personarum, sicut uidere possumus in rationibus nunc adductis. Per primam enim, que sumitur ex uia eminentie, concluditur in Deo esse omnem perfectionem, per secundam primam causalitatem, per tertiam remouemus ab eo imperfectionem et possibilitatem deficiendi. Constat autem quod quicquid causalitatis uel perfectionis est in una Persona, totum est in alia, et quicquid imperfectionis remouetur ab una, et ab alia; quare et manifestum est quod ex creaturis non deuenimus in cognitionem Dei quantum ad ea quibus Persone distinguntur, set quantum ad illa in quibus conueniunt.