Display to small
Rotate your device or try a larger display
ALII1 dicunt quod innascibilitas non primo constituit Personam Patris, immo omnino non constituit. Et hoc michi uidetur uerius. Cuius ratio est quia illud quod de se nichil ponit, set supponit, non potest constituere primam Personam in diuinis; set innascibilitas nichil ponit, set supponit; ergo etc. Maior patet, quia positiuum oportet constitui aliquo positiuo et primum primo; quod autem nichil ponit non est positiuum, quod uero supponit aliud non est primum; ergo quod nichil ponit, set supponit, non potest constituere primam Personam in diuinis, tum quia positiua est, tum quia prima. Minor etiam clara est ex ratione termini: innascibilitas enim uel est negatio uel priuatio; neutro autem modo ponit aliquid, set supponit subiectum uel aliquam proprietatem per quam conuenit subiecto; quare etc. Et2 uidetur hec ratio sufficienter concludere quod innascibilitas non solum non constituit primo Personam Patris, quia non est prima proprietas, immo omnino nichil facit ad eius constitutionem, quia non est proprietas positiua: ad constitutionem enim positiui nichil facit nisi illud quod est positiuum; unde sicut ad constitutionem Spiritus Sancti nichil facit quod ab ipso non est alius, ita ad constitutionem Patris nichil facit quod ipse non est ab alio, quod est ipsum esse innascibilem uel ingenitum.
-
Alii] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 3, resp. (150vbP); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 2, 4, resp. (233b); • • • cf. etiam Henr. de Gand., Summa, 57, 4, sol. (122vB); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, resp. (124va) ↩︎
-
Et … est proprietas positiua] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 28, 2, resp. (347b) ↩︎
ALII dicunt quod innascibilitas non primo constituit Personam Patris, imo omnino non constituit. Et hoc michi uidetur uerius. Cuius ratio est quia illud quod de se nichil ponit, set supponit non potest constituere primam Personam in diuinis; set innascibilitas nichil ponit, set supponit; ergo etc. Maior patet, quia positiuum oportet constitui a positiuo aliquo et primum a primo; quod autem nichil ponit non est positiuum, quod uero supponit aliud non est primum; ergo quod nichil ponit, set supponit non potest constituere primam Personam in diuinis, tum quia positiua est, tum quia prima. Minor similiter clara est ex ratione terminorum; innascibilitas enim uel est negatio uel priuatio; neutro autem modo ponit aliquid, set supponit subiectum uel aliquam proprietatem per quam conueniunt substantie; quare etc. Videtur hec ratio sufficienter concludere quod innascibilitas non solum non constituit primo Personam Patris, quia non est proprietas prima, imo nichil facit ad eius constitutionem, quia non est positiua proprietas; ad constitutionem enim positiui nichil facit nisi quod est positiuum; unde sicut ad constitutionem Spiritus Sancti nichil facit quod ab ipso non est alius, ita ad constitutionem Patris nichil facit quod ipse non est ab alio, quod est esse innascibilem uel ingenitum. Item illa proprietas per quam una Persona non coexigit aliam non est constitutiua Persone; set innascibilitas est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia cum Persona diuina sit relatiua, necessario coexigit aliam, quod oportet esse ratione proprietatis constituentis ipsam. Minor etiam manifesta est, quia Pater ratione innascibilitatis solum negat Personam a qua fit, et non ponit aliquam.