Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo patet idem ex parte obiectorum sic: omnis scientia que habet obiectum agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere practica; que autem non habet obiectum factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere est uere speculatiua; set omnis scientia habet tale uel tale obiectum, cum fiat diuisio per affirmationem et negationem; ergo etc. Maior patet ex premissis.
Secundo patet idem ex parte obiectorum: omnis scientia que habet obiectum agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere practica; que autem non habet obiectum factibile a nobis nec per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere speculatiua; set omnis scientia habet tale uel tale obiectum, cum fiat diuisio per affirmationem et negationem; ergo etc. Maior patet ex premissis.