Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.8

Primum patet sic: illud est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter scita; set Deus est subiectum in conclusione principaliter illata et scita in theologia, ut nunc accipitur; ergo Deus est subiectum in theologia. Maior patet ex prima condicione subiecti supra posita. Minor probatur, quia theologia que defendit et declarat fidem et ea que tradit Scriptura principaliter defendit et declarat articulos qui sunt de Deo secundum se uel de Deo ut incarnatus, ita quod tales articuli sunt conclusiones principaliter illate in theologia, ut 1 prius dictum fuit. Causa autem est quia licet tota Scriptura principaliter fidei innitatur (fide enim tenemus non solum quod Deus est trinus et unus, incarnatus et passus et huiusmodi, set etiam quod opus nostrum potest esse uite eterne meritorium, et multa talia), tamen istorum quedam habent rationem principii in sacra doctrina, habent etiam specialem difficultatem, ut articuli qui sunt de Deo; alia autem sunt que habent magis rationem conclusionis, nec habent specialem difficultatem suppositis articulis, sicut quod dilectio diuina sit meritoria uite eterne. Hoc enim faciliter concluditur ex articulo incarnationis sic: illud quod Deus dixit uerum est; set Christus, qui fuit Deus et homo, dixit IOANNIS 14: Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et quasi infinita talia possunt inueniri in Scriptura que concluduntur ex principalibus articulis. Nec in talibus est aliqua difficultas nisi illa quam implicant articuli ex quibus concluduntur. Et ideo Scriptura non indiget defensione uel declaratione quantum ad conclusiones de quibus est, set quantum ad principia ex quibus procedit. Et hoc etiam inuenitur in omnibus aliis; nulla enim doctrina declaratur per aliam quantum ad conclusiones quas concludit, quia iam non esset alia, set eadem, cum omnis doctrina concludens aliquid per aliud sit habitus conclusionis, set solum quantum ad principia ex quibus procedit. Principia autem ex quibus Sacra Scriptura procedit modo doctrine sunt principales articuli qui sunt de Deo subiectiue; ergo theologia que est habitus defendens et declarans Scripturam, cum concludat utrumque articulum uel possibilitatem articuli, est de Deo subiectiue.


  1. ut … prius dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (2,40-42) ↩︎

C.I.P.5.14

Primum patet sic: illud est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata et scita; set Deus est subiectum in conclusione principaliter scita et illata in theologia, ut nunc accipitur; ergo Deus est subiectum in theologia. Maior patet ex prima condicione subiecti supra posita. Minor probatur, quia theologia que defendit et declarat fidem et ea que tradit Scriptura principaliter defendit et declarat articulos qui sunt de Deo secundum se uel de Deo ut incarnato, ita quod tales articuli sunt conclusiones principaliter illate in theologia, ut prius dictum fuit. Causa autem est quia licet tota Scriptura principaliter fidei innitatur (fide enim tenemus non solum quod Deus est trinus et unus, incarnatus et passus et huiusmodi, set etiam quod opus nostrum potest esse uite eterne meritorium,et multa talia), tamen istorum quedam habent rationem principii in sacra doctrina, habent etiam specialem difficultatem, ut articuli qui sunt de Deo; alia autem sunt que magis habent rationem conclusionis, nec habent specialem difficultatem suppositis articulis, sicut quod dilectio diuina sit meritoria uite eterne. Hoc enim faciliter concluditur ex articulo incarnationis sic: illud quod Deus dixit uerum est; set Christus, qui fuit uerus Deus et homo, dixit Ioh. 14°: Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et quasi infinita talia possunt inueniri in Sc r iptur a, que concluduntur ex principalibus articulis. Nec in talibus est aliqua difficultas nisi illa quam implicant articuli ex quibus concluditur. Et ideo Scriptura non indiget defensionem uel declarationem quantum ad conclusiones de quibus est, set quantum ad principia ex quibus procedit. Principia autem ex quibus Sacra Scriptura procedit modo doctrine sunt principales articuli qui sunt de Deo subiectiue; ergo theologia que est habitus defendens et declarans Scripturam, cum concludat utrumque articulum uel possibilitatem articuli, est de Deo subiectiue.