Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.20

Fit igitur per relationes, et per relationes reales, quia relationes rationis non distinguerent nisi secundum rationem. Relationum autem est triplex genus, ut patet ex V Metaphisice: quedam 1 enim fundantur super unum et multa, ut equalitas et similitudo, quedam super rationem mensure et mensurati, ut scientia et scibile, quedam super actionem et passionem siue super originem, ut paternitas et filiatio; oportet ergo quod Persone distinguantur per aliquod genus harum relationum. Set non possunt distingui per relationes fundatas super unum in quantitate uel qualitate, ut sunt similitudo et equalitas; primo, quia tales relationes aut non sunt reales omnino aut saltem in diuinis, ut 2 patebit infra dist. 31; secundo, quia relatio non distinguit Personas, nisi includat oppositionem; set oppositio relationum equalitatis et similitudinis supponit distinctionem suppositorum (equale enim supponit aliquid iam constitutum cui equalitas attribuitur); ergo talis oppositio non facit distinctionem. Item, nec distinguuntur per secundum genus relationum, quia ratio mensure et mensurati omnino non sunt in diuinis, et item, si essent, mensura non refertur ad mensurabile nisi secundum rationem; ratio autem non distinguit realiter. Relinquitur ergo quod distinguuntur per tertium genus relationum, que sunt relationes originis. Et hoc est primum.


  1. quedam ... paternitas et filiatio] cf. Arist., Metaph., V, 15, 1020b26-1021a30 • • • Thom., In Metaph., V, 17, 1001-1003 (266a) ↩︎

  2. ut … infra dist. 31] cf. infra, I, 31, 1 (86rb-vb) ↩︎

C.I.4.1.9

Sit ergo per relationes, et quidem per relationes reales, quia relationes rationis non distinguerent nisi secundum rationem. Relationum autem triplex est genus, ut patet V Methaphisice: quedam enim fundantur super unum et multa, ut equalitas, similitudo; quedam super rationem mensure et mensurati, scientia et scibile; quedam super actionem et passionem siue super originem, ut paternitas et filiatio. Oportet ergo quod Persone diuine distinguantur per aliquod genus relationum. Set non possunt distingui per relationes fundatas super unum in quantitate uel qualitate, ut sunt similitudo et equalitas: primo, quia tales relationes aut non sunt reales omnino aut saltem in diuinis, ut patebit infra dist. 31; secundo, quia relatio non distinguit Personas nisi includat oppositionem, set oppositio relationum equalitatis et similitudinis supponit distinctionem suppositorum (equale enim presupponit aliquid iam constitutum cui equalitas attribuitur); ergo talis oppositio non facit distinctionem. Item nec distinguntur per secundum genus relationum, quia ratio mensure et mensurati omnino non sunt in diuinis; et si essent, relatio tamen mensure ad mensurabile non est realis, set solum secundum rationem; relatio autem rationis non distinguit realiter. Relinquitur ergo quod distinguantur per tertium genus relationum, que sunt relationes originis; et hoc est primum.