Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.7

Quid autem sit de ueritate questionis, duplex est modus dicendi. Primus1 est quod plures sunt angeli specie differentes quam sint species rerum materialium, quod declarant sic: Ordo nature uidetur exigere quod illa que sunt nobiliora excedant quantitate uel numero ignobiliora, unde uidemus quod corpora celestia intantum excedunt hec inferiora, ut hec non habeant notabilem quantitatem ad illa. Et sicut illa corpora celestia digniora sunt corruptibilibus, ita substantie intellectuales digniores sunt omnibus corporalibus. Excedunt igitur corporales substantias non in quantitate, cum illam non habeant, set in numero. Sunt igitur plures species angelorum quam rerum materialium.


  1. Primus … quam rerum materialium] Thom., S.c.g., II, 92 (215b); cf. etiam S.th., I, 50, 3, resp.; Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); De pot., 6, 6, resp. (175b) ↩︎

B.II.3.2.7

Quid autem sit de ueritate questionis, duplex est modus dicendi. Primus1 est quod plures sunt angeli specie differentes quam sint species rerum materialium, quod declarant sic: Ordo nature uidetur exigere quod illa que sunt nobiliora excedant quantitate uel numero ignobiliora, unde uidemus quod corpora celestia intantum excedunt hec inferiora, ut hec non habeant notabilem quantitatem ad illa. Sicut autem corpora celestia digniora sunt corruptibilibus, ita substantie intellectuales digniores sunt omnibus corporalibus. Excedunt igitur corporales substantias non in quantitate, cum illam non habeant, set in numero. Sunt igitur plures species angelorum quam rerum materialium.


  1. Primus … quam rerum materialium] Thom., S.c.g., II, 92 (215b); cf. etiam S.th., I, 50, 3, resp.; Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); De pot., 6, 6, resp. (175b) ↩︎

C.II.3.4.7

Quicquid autem sit de ueritate questionis, duplex est modus dicendi. Primus est quod plures sunt angeli specie differentes quam sint species rerum materialium, quod declarant sic: Ordo nature uidetur exigere quod illa que sunt nobiliora excedant quantitate uel numero ignobiliora, unde uidemus quod corpora celestia in tantum excedunt hec inferiora, ut hec non habeant notabilem quantitatem ad illa. Sicut autem corpora celestia digniora sunt ceteris corporalibus, ita substantie intellectuales digniores sunt omnibus corporibus. Excedunt igitur corporales substantias non in quantitate, cum illa non habeant, sed in numero. Sunt igitur plures species angelorum quam rerum materialium.