Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.32.un.1

Hic oritur questio ex predictis etc. Circa istam distinctionem queritur utrum Filius sit sapiens sapientia genita. Videtur quod non, quia eadem est sapientia Patris et Filii; set sapientia Patris non est genita, quia Pater nichil habet genitum; ergo nec sapientia Filii est genita.

C.I.32.2.1

Secundo queritur utrum Filius sit sapiens sapientia genita. Et uidetur quod non, quia eadem est sapientia Patris et Filii; set sapientia Patris non est genita, quia Pater nichil habet genitum; ergo nec sapientia Filii est genita.