Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes principales dicendum. Ad primam, cum dicitur quod nobilissima scientia est gratia sui, concedatur. Et cum subditur quod theologia est nobilissima scientia, si fiat comparatio respectu omnis scientie generaliter, falsum est; scientia enim beatorum est multo nobilior illa et illa est uere gratia sui et pure speculatiua. Si autem fiat comparatio respectu scientiarum que habentur in uia, tunc dicendum quod aut TV loqueris de theologia que est defensiua fidei et declaratiua, et tunc est pro ME, quia illam pono speculatiuam, aut de theologia que est habitus eorum que ex principalibus articulis concluduntur in sacra doctrina, et sic dico quod theologia non est nobilissima, nec ratione subiecti, cum sit de opere meritorio tamquam de subiecto, nec ratione certitudinis euidentie, cum alie multo certius procedant. Est tamen nobilior inter scientias practicas et ratione subiecti et ratione finis. Potest etiam dici quod est nobilior omnibus scientiis humanitus adinuentis ratione luminis in quo reuelantur et cognoscuntur theologica; set ista nobilitas non arguit eam esse speculatiuam, cum in illo lumine eque possint reuelari et cognosci speculatiua sicut practica, et econuerso.
Ad rationes principales respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod nobilissima scientia est gratia sui, concedatur. Et cum subditur quod theologia est nobilissima scientia, si fiat comparatio respectu omnis scientie, generaliter falsum est; scientia enim beatorum multo nobilior est et illa est gratia sui et pure speculatiua. Si autem fiat comparatio respectu scientiarum que habentur in uia, tunc dicendum quod aut tunc loqueris de theologia que est defensiua fidei et declaratiua, et tunc est pro me, quia illam pono speculatiuam, aut de theologia que est habitus eorum que ex principalibus articulis concluduntur, et sic dico quod theologia non est nobilissima, nec ratione subiecti, cum sit de opere meritorio tanquam de subiecto, nec ratione certitudinis euidentie, cum alie multo certius, hoc est euidentius, procedant. Est tamen nobilior inter scientias practicas et ratione finis et subiecti. Potest etiam dici quod est nobilior omnibus scientiis humanitus adinuentis ratione luminis in quo reuelantur et cognoscuntur theologica; set ista nobilitas non arguit eam esse speculatiuam, cum in illo luinine eque possent reuelari et cognosci speculatiua sicut practica, et econuerso.