Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum, cum dicitur quod magis et minus tale dicuntur per relationem ad aliquid summe tale, dicendum quod hoc habet tantum ueritatem in effectibus positiuis, non autem in priuatiuis. Cuius ratio est quia unumquodque 1 reducitur in causam suam sicut ab ea procedit; effectus autem positiui habent causam positiuam et positiue influentem et ideo positiue reducuntur in eam. Et propter hoc ubi est magis et minus positiue dictum, oportet dare aliquid summe tale. Priuatiua autem non habent causam positiuam et positiue influentem, set magis deficientem, et ideo non reducuntur in causam positiue influentem ita ut sit aliquid summe priuatiuum quod sua influentem causet alia priuatiua, set reducuntur in causam positiuam, non a qua fiant per se, set que potuit deficere et defecit. Et ideo malum, cum dicat priuationem, non arguit aliquid esse summe malum a quo causetur, set tantum arguit esse bonum quod possit plus uel minus deficere.
-
unumquodque … ab ea procedit] cf. Procl., Elem. theol., 38 (23,1-9) ↩︎
Ad primum argumentum, cum dicitur quod magis et minus tale dicuntur etc., dicendum est quod hec habent solum ueritatem in effectibus positiuis, non autem in priuatiuis. Cuius ratio est quia unumquodque reducitur in causam suam, sicut ab ea procedit. Effectus autem positiui habent causam positiuam et positiue influentem et ideo positiue reducuntur in eam. Et propter hoc ubi est magis et minus positiue dictum, oportet dare aliquid summe tale. Priuatiua autem non habent causam positiuam et positiue influentem, set magis deficientem, et ideo non reducuntur in causam influentem, ita ut sit aliquid summe priuatiuum quod sua influentia causet alia priuatiua, set reducuntur in causam positiuam, non a qua fiant per se, set que potuit deficere et deficit. Et ideo malum, cum dicat priuationem, non arguit esse aliquod summe malum a quo causetur, set tantum arguit esse bonum quod possit plus uel minus deficere.