Display to small
Rotate your device or try a larger display
Nunc restat inquirere sub qua ratione sit subiectum, utrum sub ratione absoluta, qua Deus est, uel sub 1 aliqua ratione determinata, puta sub ratione glorificatoris uel alia quacumque tali. Et 2 uidetur QVIBVSDAM quod sub ratione absoluta. Quod probant primo ex ambitu subiecti sic: subiectum debet ambire et fundamentaliter continere omnia de quibus tractatur in scientia; set nulla ratio attributalis potest esse talis; ergo secundum nullam rationem attributalem potest Deus esse subiectum in theologia. Maior patet, quia tantum extendit se consideratio scientie quantum formalis ratio subiecti; medicus enim in tantum considerat neruum, inquantum est susceptiuus sanitatis est subiectum medicine, ut dicit 3 PHILOSOPHVS II Phisicorum
; et similiter est in omnibus aliis. Minor probatur, quia theologia considerat multa de Deo dicta secundum substantiam; omnis autem ratio attributalis dicitur de Deo per modum accidentis; substantia autem non habet attributionem ad accidentia, set potius econuerso. Item theologia considerat multa que conueniunt Deo secundum se, et non per respectum ad creaturas, sicut esse eternum, trinum et unum, et huiusmodi; talia autem non habent attributionem ad illud quod competit Deo per respectum ad creaturas, sicut est ratio glorificatoris uel redemptoris; ergo etc.
-
sub … sub ratione glorificatoris] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 3 (3va-b) ↩︎
-
Et … redemptoris ergo etc] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2 (131,207-132,247); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 2 (61,86-105); Henr. de Gand., Summa, 19, 1 (115rF): «Et quia illa cognitio imperfectissima est dei: vt simplicissime et absolutissime consideratur: circa quem omnis vlterior notitia inquiritur tanquam aliquid pertinens ad finem huius scientiae: patet aperte quoniam peccant dicentes, quod deus non est subiectum theologiae nisi sub aliqua conditione special scilicet vt est principium nature restaurationis et finis nature glorificationis. Si enim sub istis conditionibus deus esset subiectum in hac scientia, ista supponerentur in ea: non autem tractarentur vt crederentur et scirentur circa deum ex ea. Et sic deus simpliciter omnino & absolutissime acceptus debet dici subiectum huius scientiae: non magis vt circa ipsum determinatur ratio principii restaurationis et glorificationis: quam circa ipsum determinatur ratio creationis et gubernationis. Et hoc congruit vniversalitati huius scientiae: vt scilicet deus sub ea ratione ponatur esse subiectum huius scientiae: sub qua omnia cognoscendo in ipsa ad ipsum potest fieri attributio. Ex hoc enim ista scientia habet suam vnitatem, vt habitum est supra. Et licet forte de deo principalius considerat vt est principium restaurationis et glorificationis quam secundum aliquas alias rationes: propter hoc nullo modo variari debet ratio subiecti. Metaphysica enim principalius considerat de ente sub ratione substantiae quam accidentis: quia ratio entis verius saluatur in substantia quam in accidente. Accidens enim non est ens nisi quia est entis quod est substantia. Vt dicitur. vii. Metaphysicae: et non est metaphysica scientia vna de substantia et accidente: nisi per attributionem praedicamentorum accidentium ad praedicamentum substantiae: vt dicitur in. 4 eiusdem. Et tamen non debet dici quod subiectum Metaphysicae sit ens sub ratione substantiae: sed potius ens inquantum ens simpliciter dictum, vt per indifferentiam se habet ad rationem substantiae et accidentis et omnium aliarum rationum specialium quae sunt praeter rationem entis simpliciter: vt sunt vniversale particulare: actus potentia, et huiusmodi.»; • • • Alex. de Alex., Super Sent., Prol., 4 (7rb-va) ↩︎
-
dicit … Philosophus II Phisicorum] cf. Arist., Phys., II, 2, 194b9-13; • • • Thom., In Phys., II, 4, 10 (66b) ↩︎
Nunc restat inquirere sub qua ratione sit subiectum, utrum sub ratione absoluta qua Deus est an sub aliqua ratione determinata, puta sub ratione Glorificatoris uel alia quacunque tali. Et uidetur QVIBVSDAM quod sub ratione absoluta. Quod probant primo ex ambitu subiecti sic: subiectum secundum suam rationem formalem debet ambire et fundamentaliter continere omnia de quibus tractatur in scientia; set nulla ratio attributalis potest esse talis; ergo secundum nullam rationem attributalem potest Deus esse subiectum in theologia. Maior patet, quia tantum extendit consideratio scientie quantum formalis ratio subiecti; medicus enim in tantum considerat neruum, inquantum est susceptiuus sanitatis, que est subiectum medicine, ut habet PHILOSOPHVS; et similiter est in omnibus aliis. Minor probatur, quia considerat theologia multa de Deo dicta secundum substantiam; omnis enim ratio attributalis dicitur de Deo per modum accidentis; substantia autem non habet attributionem ad accidentia, set potius econuerso. Item theologia considerat multa que conueniunt Deo secundum se, et non per respectum ad creaturas, sicut esse eternum, uiuum et unum, et huiusmodi; talia autem non habent attributionem ad illud quod competit Deo per respectum ad creaturas, sicut est ratio Glorificatoris uel Redemptoris; ergo etc.