Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.16

Tertio, quia, sicut1 prius arguebatur, in uoluntate non est aliqua forma que sit primo obiectiue dilecta et ratio diligendi alterum; ergo in intellectu non est aliqua forma que sit primo obiectiue intellecta et ratio intelligendi alterum. Consequentia patet ut prius.


  1. sicut prius arguebatur] non invenitur in hac redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 27, 2, 22 (78rb) ↩︎

C.I.27.2.24

Quarto, quia in uoluntate non est aliqua forma que sit primo obiectiue dilecta et ratio diligendi alterum; ergo in intellectu non est aliqua forma que sit primo obiectiue cognita et ratio cognoscendi alterius. Ad hoc dantur alique responsiones quas omitto, quia friuole sunt et de se nulle apparent cuilibet intelligenti.