Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.1.12

Ad secundum dicendum quod in1 angelo secundum se non est fuisse nec fore, set solum secundum coexistentiam ad tempus. Et quia non potest fieri quin angelus coextiterit tempori preterito, potest tamen Deus facere quod non coexistet alicui futuro uel annichilando angelum uel faciendo quod nichil erit futurum, ideo Deus potest facere angelum non fore, licet non possit facere quod non fuerit, non propter successionem quam habeat in esse, set propter coexistentiam eius ad successionem temporis.


  1. in … ad successionem temporis] Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 3 (208aA): «Ad primum ergo dicendum, quod in euo secundum se nec est fore nec fuisse, sed simpliciter esse. Sed per quandam coexistentiam ad tempus dicitur ibi fore et fuisse, et secundum hoc differt in eterno fuisse et fore. Vnde licet Deus non possit facere euiternum non fuisse, quia non potest facere, quod ei non coexisterit tempus preteritum, posset tamen facere non fore, quia posset facere ipsum non esse cum tempore futuro; sed hoc non est propter successionem eui cui coexistit, sed sine tempore bene posset facere angelum esse et non esse» • • • Duns Scot., Lect., II, 2, 1, 1 (120,13-20) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (51,113-52,118) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 2, 1 (21b): «Ad septimum ‘Non differunt in eo esse et fuisse’, respondeo: in euo secundum se non est fuisse et futurum esse, sed per comparationem ad tempus in quantum coëxistit parti temporis preterite et future. Sic autem differt et quamuis non possit non fuisse, potest tamen non fore, quia quamuis coëxisterit iam parti temporis preterite, posset si Deus uellet non coëxistere parti future desinendo esse» ↩︎

B.II.2.3.10

Ad secundum dicendum quod in1 angelo secundum se non est fuisse uel fore, set solum secundum coexistentiam ad tempus. Et quia non potest fieri quin angelus coextiterit tempori preterito, potest tamen Deus facere quod non coexistet alicui futuro uel annichilando angelum uel faciendo quod nichil erit futurum, ideo Deus potest facere angelum non fore, licet non possit facere quod non fuerit, non propter successionem quam habeat in esse, set propter coexistentiam ad successionem temporis.


  1. in … ad successionem temporis] Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 3 (208aA): «Ad primum ergo dicendum, quod in euo secundum se nec est fore nec fuisse, sed simpliciter esse. Sed per quandam coexistentiam ad tempus dicitur ibi fore et fuisse, et secundum hoc differt in eterno fuisse et fore. Vnde licet Deus non possit facere euiternum non fuisse, quia non potest facere, quod ei non coexisterit tempus preteritum, posset tamen facere non fore, quia posset facere ipsum non esse cum tempore futuro; sed hoc non est propter successionem eui cui coexistit, sed sine tempore bene posset facere angelum esse et non esse» • • • Duns Scot., Lect., II, 2, 1, 1 (120,13-20) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (51,113-52,118) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 2, 1 (21b): «Ad septimum ‘Non differunt in eo esse et fuisse’, respondeo: in euo secundum se non est fuisse et futurum esse, sed per comparationem ad tempus in quantum coëxistit parti temporis preterite et future. Sic autem differt et quamuis non possit non fuisse, potest tamen non fore, quia quamuis coëxisterit iam parti temporis preterite, posset si Deus uellet non coëxistere parti future desinendo esse» ↩︎

C.II.2.3.10

Ad secundum dicendum quod in angelo secundum se non est fuisse et fore, sed solum secundum coexistentiam ad tempus. Et quia non potest fieri quin angelus coexistit tempori preterito, potest tamen Deus facere quod non coexistet alicui futuro uel adnihilando angelum uel faciendo quod nihil erit futurum, ideo Deus potest facere angelum non fore, licet non possit facere quod non fuerit, non propter successionem quam habeat in esse, sed propter coexistentiam eius ad successionem temporis.