Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.30.2.14

Hoc supposito dicendum est quod relatio realis habet quod sit realis a suo fundamento totaliter et precise. Voco autem reale fundamentum in unoquoque relatiuo quando relatiuum ex natura alicuius rei existentis in ipso coexigit aliud ad quod dicitur. Quod patet primo sic: esse in alio et esse ad aliud sunt modi essendi requirentes aliquod fundamentum. Que est ergo habitudo modi essendi in alio ad suum fundamentum, talis proportionaliter est habitudo modi essendi ad aliud ad suum fundamentum. Set modus essendi in alio habet pro fundamento rem coexigentem aliud ut in quo sit, et ex hoc quod natura rei in qua fundatur est talis modus essendi in alio, est realis; ergo similiter modus essendi ad aliud, si sit realis, requirit pro fundamento rem cuius natura sit talis quod habens ipsam requirat aliud ad quod sit et ad quod dicatur, et ex hoc quod natura fundamenti est talis modus essendi ad aliud, qui est relatio, est realis.

Secundo patet idem sic: realior est exigentia qua relatiuum secundum rem coexigit correlatiuum quam illa qua relatiuum secundum rationem coexigit suum correlatiuum; set relatiuum secundum rationem coexigit suum correlatiuum ratione solius respectus et sumptum sub respectu: scibile enim sub respectu scibilis coexigit scientiam in potentia, et scitum sumptum sub hoc respectu coexigit scientiam in actu, et uniuersaliter omne relatiuum sumptum sub respectu relatiuo coexigit correlatiuum; ergo in relatiuo secundum rem est maior coexigentia. Set non esset maior, nisi esset illa coexigentia non solum ex natura respectus, set etiam ex natura fundamenti, nec solum sumpto relatiuo sub nomine ‘respectus’, set sumpto sub nomine ‘fundamenti’. Vbi sic potest sumi, quod pro tanto dico, quia relatiuum secundum esse non potest sumi sine nomine respectus. Et hoc etiam patet per exemplum: scientia enim secundum illud quod est quedam res coexigit rem scitam; set res scita secundum illud quod est lapis uel homo non coexigit scientiam, set solum prout sumitur sub respectu scibilis uel sciti, quia in relatiuo secundum rem, ut est scientia, est coexigentia ratione fundamenti, set in relatiuo secundum rationem est solum coexigentia ratione respectus, ut dictum est de scibili. Sic igitur patet quod illud quod facit relationem esse realem est natura fundamenti talis quod per eam unum correlatiuum coexigit aliud, et hec est ratio communis fundamenti cuiuslibet realis relationis, siue in Deo siue in creaturis. Hec tamen est differentia hic et ibi, quia in creaturis, in quibus sunt distincta fundamenta relationum oppositarum, talis coexigentia est propter dependentiam fundamenti ad fundamentum, set in diuinis, in quibus est unum fundamentum relationum oppositarum, coexigentia est propter fecunditatem fundamenti. Et quod ita sit in creaturis, sicut dictum est, patet simili ratione ut prius, quia sicut esse in alio in creaturis, in quibus iste modus essendi solum est realis, requirit fundamentum dependens ad aliud ut in quo, sic in eisdem creaturis esse ad aliud requirit fundamentum ad aliud ut ad quod uel ut cuius uel qualitercumque aliter secundum modum relationis: numquam enim coexigeret unum fundamentum aliud, nisi propter aliquam dependentiam unius ad alterum, ex quo sunt distincta fundamenta. Set in diuinis, in quibus est unicum fundamentum, coexigentia correlatiuorum est non propter dependentiam fundamenti, que semper est ad aliud, set propter eius fecunditatem. Quia ergo in creaturis talis coexigentia non est nisi ratione dependentie, ideo non male dicunt ILLI qui dicunt quod in creaturis realis relatio requirit dependentiam in relato, licet non assignent uniuersalem causam quare relatio sit realis. Illa enim est coexigentia consurgens ex natura fundamenti, ut uisum est.

C.I.30.3.10

Propter hoc dicendum est aliter, quod ‘relatio’ potest accipi dupliciter, ut patet ex precedente questione, uidelicet pro reali respectu existente in rerum natura et consequente ad suum fundamentum per se uel per accidens, uel pro reali denominatione sumpta ex pluribus. Accipiendo primo modo ‘relationem’, uidelicet pro respectu consequente ad suum fundamentum per se uel per accidens, si loquamur de respectu consequente per se ad fundamentum, realitas talis respectus est totaliter et precise a realitate fundamenti seu a causa fundamenti; uocatur autem hic ‘fundamentum reale’, quando relatiuum ex natura alicuius existentis in ipso coexigit aliud, et hec ratio communis est Deo et creaturis. Set in hoc est differentia, quia in creaturis, in quibus sunt fundamenta distincta relationum oppositarum, talis coexigentia est propter dependentiam fundamenti ad fundamentum, sicut esse in alio in creaturis, in quibus iste modus essendi est realis, requirit fundamentum dependens ad aliud ut in quo; set in diuinis, in quibus est unum fundamentum relationum oppositarum, talis coexigentia non est propter dependentiam, set propter fecunditatem fundamenti, realitas autem accidentalis est ex realitate extremorum cum reali concursu eorum.