Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hec autem opinio unum affirmat, scilicet quod theologia debet dici affectiua, de quo postea uidebitur, aliud autem negat, scilicet quod nec est speculatiua nec practica; quod non uidetur uerum. Quod patet primo ostendendo 1 generaliter de omni scientia quod oportet eam esse speculatiuam uel practicam, secundo ostendendo illud idem de theologia, si ponatur affectiua. Primum patet primo ex parte actuum sic: omnis 2 scientia attingit suum obiectum per actum qui sistit in sola cognitione ueritatis uel per actum qui dirigit in exercitio ulterioris operis; set scientia que attingit suum obiectum per operationem que sistit in sola cognitione ueritatis est speculariua; illa autem cuius actus dirigit in exercitio ulterioris operis est practica; ergo omnis scientia est speculatiua uel practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.
Hec autem opinio unum affirmat, scilicet quod theologia debet dici affectiua, de quo postea uidebitur, aliud autem negat, scilicet quod nec est speculatiua nec practica; quod non uidetur uerum. Quod patet primo ostendendo generaliter de omni scientia quod oportet eam esse practicam uel speculatiuam, secundo ostendendo illud de theologia, etiamsi ponatur affectiua. Primo patet sic: ex parte actuum omnis scientia attingit suum obiectum per actum qui consistit in sola cognitione ueritatis uel per actum qui dirigit in exercitium ulterioris operis; set scientia que attingit suum obiectum per operationem que consistit in sola cognitione ueritatis est speculatiua; illa autem cuius actus dirigit in exercitium ulterioris operis est practica; ergo omnis scientia est speculatiua uel practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.