Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.56

Nunc restat discurrere per dicta EORVNDEM soluendo que adducunt pro se. Cum enim dicunt primo illud lumen esse et probant per auctoritatem 1 AVGVSTINI, potest responderi dupliciter: uno modo quod beatus AVGVSTINVS 2 distinguit duplex lumen, scilicet fidei, quod habetur in uia, et lumen glorie, quod habetur in patria, ut sit sensus: “aliud est lumen ad credendum, dum sumus in uia, scilicet fides, aliud ad intelligendum in patria, scilicet gloria”; alio modo et forte magis secundum intentionem AVGVSTINI quod duplex est notitia credibilium: una qua simpliciter assentimus eis propter auctoritatem dicentis, et hoc est per fidem quam habent omnes fideles; alia est qua quidam maiores possunt alios instruere et persuadere ea que sunt fidei et aliqualiter declarare et defendere. Quam 3 notitiam potest aliquis habere uel a Deo per infusionem uel ab alio per doctrinam uel a semet ipso per exercitium studii, et hanc 4 notitiam uocat AVGVSTINVS scientiam uel sapientiam XIV De Trinitate cap.° 1, hoc etiam uocatur lumen ab EODEM in auctoritate allegata, quo lumine articuli intelliguntur non simpliciter, ita ut sint euidentes intellectui modo quo ALII ponunt, set quia habetur de eis quedam altior notitia quam per solam fidem, que notitia est fidei declaratiua et aliqualiter persuasiua et defensiua. Hoc lumine, idest hac notitia, sunt illuminati maiores, qui habent fidem docere et defendere, nec oportet eos esse illuminatos aliquo lumine in quo articuli sint intellecti uel sciti, ut ALII ponunt, quia ad ea que sunt fidei non potest adduci cogens ratio ne tollatur meritum fidei; nam secundum GREGORIVM fides 5 non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Et sic exclusa est ratio quam adducunt.


  1. auctoritatem Augustini] cf. Aug., In Ioh., 2, 6 (14,4 15,18); • • • Dur., Super Sent., Prol., 1 (35,734-739) ↩︎

  2. Augustinus ... patria, scilicet gloria] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (55,185-189) ↩︎

  3. Quam … per exercitium studii] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,309-122,319) ↩︎

  4. hanc … scientiam uel sapientiam] cf. Aug., De Trin., XIV, 1, 3 (423,48 424,61); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., Prol., 1, 1, resp. (3b): «Unde oportet, quod multo major credatur, quam videri possit: habitus vero cognitionis secundum viam inferiorem proprie dicitur scientia: habitus perficiens secundum viam superiorem proprie sapientia: Nam, ut ait Augustinus 14. De Trinitate. Scientia est proprie cognitio rerum humanarum sapeintia divinarum: large tamen utraque dicitur et sapientia, et scientia.» ↩︎

  5. fides … ratio prebet experimentum] Greg., Hom. in Euang., II, 26, 1 (218,5 6) ↩︎

C.I.P.2.15

Nunc restat discurrere per dicta EORVM soluendo que adducunt pro se. Cum enim dicunt illud lumen esse et probant per autoritatem AVGVSTINI, potest dupliciter responderi: uno modo quod beatus AVGVSTINVS distinguit duplex lumen, scilicet fidei, quod habetur in uia, et lumen glorie, quod habetur in patria, ut sit sensus: “Aliud est lumen ad credendum, dum sumus in uia, scilicet fides, aliud ad intelligendum in patria, scilicet gloria”. Alio modo et forte magis secundum intentionem AVGVSTINI quod duplex est notitia credibilium: una qua assentimus simpliciter eis propter autoritatem dicentis et hoc est per fidem quam habent omnes fideles; alia est qua quidem maiores possunt alios instruere et persuadere ea que sunt fidei et aliqualiter declarare et defendere; quam notitiam potest quis habere uel a Deo per infusionem uel ab alio per doctrinam uel a se ipso per exercitium studii, et hanc notitiam uocat beatus AVGVSTINVS scientiam uel sapientiam XIV De Trinitate capitulo 1°; hoc etiam uocatur lumen ab EODEM in autoritatibus allegatis, quo lumine articuli intelliguntur non simpliciter, ita ut sint euidentes intellectui nostro modo quo ALII ponunt, set quia habetur de eis quedam altior notitia quam per solam fidem, que notitia est fidei declaratiua et aliqualiter persuasiua. Et hoc lumine, idest hac notitia, sunt illuminati maiores, qui habent fidem docere et defendere, nec oportet eos esse illuminatos aliquo lumine in quo articuli sunt intellecti uel sciti, ut ALII ponunt, quia ad ea que sunt fidei non potest adduci cogens ratio ne tollat meritum fidei; nam secundum GREGORIVM fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Et sic exclusa est ratio quam adducunt.