Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo queritur de uestigio, utrum 1 scilicet uestigium Trinitatis sit in omni creatura. Videtur quod non, quia uestigium 2 rei est per quod res inuestigatur; set ex 3 creaturis non potest inuestigari Trinitas personarum, ut supra ostensum est; ergo etc.
-
utrum ... in omni creatura] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3 (103-105); S.th., I, 45, 7; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 4 (53,1-15); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra-b) ↩︎
-
uestigium … quod res inuestigatur] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, arg. 1 (99); • • • Isid., Etym., XV, 16, 13 ↩︎
-
ex … inuestigari Trinitas personarum] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 1 (155,131-156,141) ↩︎
Circa secundum principale, scilicet de uestigio Dei in creaturis, queritur utrum in omni creatura sit uestigium Trinitatis. Et uidetur quod non, quia uestigium rei est per quod res inuestigatur; set ex creaturis non potest inuestigatur, set ex creaturis non potest inuestigari trinitas Personarum, ut supra ostensum est; ergo etc.