Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.4

Responsio. Sicut dictum est quod illud quo fruimur potest esse potentia uel obiectum, sic illud quo utendum est potest accipi uel ut potentia uel ut obiectum. Si loquamur de potentia, sic aduertendum est quod cum queritur cuius potentie actus sit uti, intelligitur cuius potentie sit tamquam immediate elicientis et non solum tamquam imperantis. Cum enim uoluntas moueat omnes potentias ad actus suos, actus omnium potentiarum sunt imperati a uoluntate. Propter quod si querendo de actu quocumque qui subest libero arbitrio, cuius potentie sit, intelligeretur de potentia imperante, facilis esset et eadem responsio ad omnes tales questiones, dicendo quod omnes actus sunt uoluntatis. Hec autem non est intentio querentium, set est querere de potentia eliciente actum immediate.

C.I.1.3.4

Responsio. Primo premittenda sunt duo et postea soluetur questio. Primum premittendum est quod cum queritur cuius potentie sit uti, intelligitur cuius potentie sit tanquam immediate elicientis, et non solum tanquam imperantis. Cum enim uoluntas moueat omnes potentias ad actus suos, actus omnium potentiarum sunt imperati a uoluntate. Propter quod si querendo de actu quocunque qui subest libero arbitrio, cuius potentie sit, intelligeretur de potentia imperante, facilis esset et eadem responsio ad omnes tales questiones, dicendo quod omnes actus sunt uoluntatis. Hec autem non est intentio querentium, set est querere de potentia eliciente actum immediate, que est diuersa secundum diuersitatem actuum.