Display to small
Rotate your device or try a larger display
In contrarium arguitur quia illud 1 est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti; set Filius assimilatur Patri in natura et non in proprietate relatiua; ergo etc.
-
illud … relatiua ergo etc.] cf. Thom., S.th., I, 41, 5, resp. • • • Aeg. Rom., Ord., I, 7, princ. 1, 2 (43rbH-vaJ): «Ex his autem repertis in creaturis ad divina conscendentes dicamus, quod si cut in his plurificantur supposita ex eo quod una natura est in eis coniuncta alii et alii esse: ita plurificantur supposita divinis prout considerantur cum alio et alio respectu: ita quod respectus quodam modo fungitur vice ipsius esse in creaturis. Cum igitur in rebus creatis non accipiatur ratio generandi ex ipse esse: quia ex hoc supposita distinguuntur; sed ex natura secundum quam habent esse unitum; in divinis non accipietur talis ratio ex respectu, nec erit potentia generandi ipsa relatio, secundum quam genitum a gignente distinguitur, sed erit ipsa natura, in qua Filius secundum quod huiusmodi Patri assimilatur, et habet esse conforme: bene igitur dicit Damasc. quod generatio est opus naturae, et Mag. in littera, quod Pater non est potens gignere nisi natura; et Aug. 15. de Trin. cap. 20. Filium Dei esse natura genitum» ↩︎
In contrarium arguitur quia illud est principium generationis in quo genitum assimilatur gignenti; set Filius assimilatur Patri in natura et non in proprietate relatiua; ergo etc.