Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo queritur utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Et uidetur quod non, quia non1 possunt esse unum principium nisi ratione essentie uel proprietatis; non ratione essentie, quia eodem modo Spiritus Sanctus posset dici principium sui ipsius, cum sit unum in essentia cum Patre et Filio; nec ratione proprietatis, puta communis spirationis, quia cum proprietas sit suppositi, non uidetur possibile quod duorum suppositorum sit una proprietas.
-
non … proprietas] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, arg. 1; • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 5, arg. 2 (238b); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 4, sed contra 1 (339,13-15); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 29, 5, arg. 1 (129rb); • • • etiam ap. Alb., Super Sent., I, 29, B, 4, sed contra 3 (79a) ↩︎
Secundo queritur utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Et uidetur quod non, quia non possunt esse unum principium nisi ratione essentie uel proprietatis; non ratione essentie, quia eodem modo Spiritus Sanctus posset dici ‘principium’ sui ipsius cum sit unum essentia cum Patre et Filio, nec ratione proprietatis puta communis spirationis, quia cum proprietas sit suppositi, sicut subiecti, non uidetur possibile quod duorum suppositorum sit una numero proprietas.