Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.1.9

Quantum ad primum sciendum est quod euum est mensura1 2 esse creati uniformiter et stabiliter se habentis.

Euum enim dicitur mensura. Ad hoc enim significandum imponitur sicut tempus et eternitas. Set dicitur mensura esse et non essentie, quia duratio omnis attenditur secundum actualem existentiam et non secundum essentiam absolute; propter quod omnis mensura ad durationem pertinens, qualis est euum, tempus et eternitas, magis respicit esse rei quam essentiam.

Creati dicitur ad differentiam eternitatis, que mensurat esse diuinum increatum, ex quo habet quod nullo modo possit defficere.

Vniformiter se habentis dicitur ad differentiam temporis3, quod est mensura motus, per quem res semper se habet aliter et aliter et numquam uniformiter.

Stabiliter dicitur, quia esse rei generabilis, quamquam in se uniformiter se habeat, quamdiu res est, tamen per adiunctas transmutationes in accidentalibus continue tendit ad non esse, et ideo tale esse non est stabile sicut esse euiternorum, quod non tendit ad non esse peraliquid sibi adiunctum uel sibi intrinsecum, quamquam possit defficere per subtractionem diuine influentie.

Ex hiis apparet differentia inter eternitatem, tempus et euum secundum differentiam mensurabilium.


  1. mensura … stabiliter se habentis] Rich. de Mediav., Super Sent., II, 2, 1, 1 (31a-b): «Respondeo, quod esse substantiale et actuale ipsorum angelorum est in euo. Ad cuius intelligentiam, primo declarandum est, quid sit tempus; secundo, quid sit istans; tertio, quid euum; quarto, ex istis concludendum proportionem esse. […] Quantum ad tertium articulum sciendum , quod euum est mensura esse creati uniformiter se habentis ad rationem relata, qua mediante esse, cuius est passio, potest intellectus mensurare uniformiter se habentem»; II, 2, 3, 1 (39a-b): «Item euum est mensura esse creati uniformiter se habentis; sed illud, quod est subiectum successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed est mobile, quia sicut dicit Greogor. 5 Moral. “Inter medium et finem, mutari est ex alio in aliud ire”. Omne autem, quod est subiectum successioni in tantum, it de uno in aliud, quod primo est subiectum unius partis successionis, et postea illius definit esse subiectum, et fit subiectum alterius partius successionis, cuius non erat ante subiectum. Ergo esse illud, quod subijcitur successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed mutatur. Ergo ponere in euo successionem et ponere, quod sit mensura esse creati uniformiter se habentis, contradictionem includit. In euo ergo non est successio» • • • cf. P. Porro, Forme e modelli di durata (119-120) ↩︎

  2. mensura … subtractionem diuine influentie] Rich. de Mediav., Quaest. disp., 20, art. 3 (356-362) ↩︎

  3. temporis … motus] Arist., Phys., IV, 12, 220b32-221a1 ↩︎

B.II.2.3.7

Quantum ad primum sciendum est quod euum est mensura 1 esse creati uniformiter et stabiliter se habentis.

Euum dicitur mensura 2. Ad hoc enim significandum imponitur sicut tempus et eternitas. Set dicitur mensura esse et non essentie, quia duratio omnis attenditur secundum actualem existentiam et non secundum essentiam absolute; propter quod omnis mensura ad durationem pertinens, qualis est euum, tempus et eternitas, magis respicit esse rei quam essentiam.

Creati dicitur ad differentiam eternitatis, que mensurat esse diuinum increatum, ex quo habet quod nullo modo possit defficere.

Vniformiter se habentis dicitur ad differentiam temporis3, quod est mensura motus, per quam res semper se habet aliter et aliter et numquam uniformiter.

Stabiliter dicitur, quia esse rei generabilis, quamquam in se uniformiter se habeat, quamdiu res est, tamen per adiunctas transmutationes in accidentalibus continue tendit ad non esse, et ideo tale esse non est stabile sicut esse euiternorum, quod non tendit ad non esse per aliquid sibi adiunctum uel sibi intrinsecum, quamquam possit defficere per subtractionem diuine influentie.

Ex hiis apparet differentia inter eternitatem, tempus et euum secundum differentiam mensurabilium.


  1. mensura … stabiliter se habentis] Rich. de Mediav., Super Sent., II, 2, 1, 1 (31a-b): «Respondeo, quod esse substantiale et actuale ipsorum angelorum est in euo. Ad cuius intelligentiam, primo declarandum est, quid sit tempus; secundo, quid sit istans; tertio, quid euum; quarto, ex istis concludendum proportionem esse. […] Quantum ad tertium articulum sciendum , quod euum est mensura esse creati uniformiter se habentis ad rationem relata, qua mediante esse, cuius est passio, potest intellectus mensurare uniformiter se habentem»; II, 2, 3, 1 (39a-b): «Item euum est mensura esse creati uniformiter se habentis; sed illud, quod est subiectum successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed est mobile, quia sicut dicit Greogor. 5 Moral. “Inter medium et finem, mutari est ex alio in aliud ire”. Omne autem, quod est subiectum successioni in tantum, it de uno in aliud, quod primo est subiectum unius partis successionis, et postea illius definit esse subiectum, et fit subiectum alterius partius successionis, cuius non erat ante subiectum. Ergo esse illud, quod subijcitur successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed mutatur. Ergo ponere in euo successionem et ponere, quod sit mensura esse creati uniformiter se habentis, contradictionem includit. In euo ergo non est successio» • • • cf. P. Porro, Forme e modelli di durata (119-120) ↩︎

  2. mensura … subtractionem diuine influentie] Rich. de Mediav., Quaest. disp., 20, art. 3 (356-362) ↩︎

  3. temporis … motus] Arist., Phys., IV, 12, 220b32-221a1 ↩︎

C.II.2.3.7

Quantum ad primum sciendum quod euum est mensura uel duratio esse creati uniformiter et stabiliter se habentis.

Euum dicitur mensura uel duratio. Ad hoc enim significandum imponitur sicut tempus et eternitas. Sed dicitur mensura esse et non essentie, quia duratio attenditur secundum actualem existentiam et non secundum essentiam absolute; propter quod omnis mensura ad durationem pertinens, qualis est euum, tempus et eternitas, magis respicit esse rei quam essentiam.

Creati dicitur ad differentiam eternitatis, que mensurat esse diuinum increatum, uel est eius duratio, ex quo habet quod nullo modo possit deficere.

Vniformiter se habentis dicitur ad differentiam temporis, quod est mensura motus, per quam res semper se habent aliter et aliter, et nunquam uniformiter.

Stabiliter dicitur, quia esse rei generabilis, quanquam in se uniformiter se habeat, quandiures est, tamen per adiunctas transmutationes in accidentalibus continue tendit ad non esse, et ideo tale esse, non est stabile sicut est euiternorum esse, quod non tendit ad non esse per aliquid sibi adiunctum, uel sibi intrinsecum, quanquam possit deficere per substractionem diuine influentie.

Ex his apparet differentia inter eternitatem, tempus et euum secundum differentiam mensurabilium uel durationis eorum quibus competunt.