Display to small
Rotate your device or try a larger display
Maior patet, quia omnis ordo 1 includit prius et posterius; prius 2 autem et posterius dicuntur per relationem ad primum, et maxime in essentialiter ordinatis, in quibus omnino impossibile est procedere in infinitum. Si autem dicatur quod possibile est procedere in infinitum, contra, quia aut hoc esset in actu permixto potentie, ita scilicet quod dato quod essent actu finita, tamen possibile esset semper aliquid ultra dare; aut sic quod data actu essent infinita. Si primum dicatur, [quod patet sic: si esset possibile procedere in infinitum, aut hoc esset in actu permixto potentie, ita scilicet quod dato quod essent actu finita; si primum dicatur,] habetur propositum, quia si data sunt finita, necesse est quod inter illa sit aliquid primum et perfectissimum, quo non est possibile dare perfectius; cuius ratio est quia cum illud nondum sit, aut produceretur ex se aut ex alio, non ex se, quia nichil 3 est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut dicitur I De Trinitate
, nec ab alio, quia nichil eorum que sunt potest producere aliquid perfectius se, ergo etc. Nec secundum potest dici, scilicet quod data sint actu infinita, quia infinitas 4 actualis repugnat enti, maxime in per se ordinatis, ut infra patebit; et item, quia inter data uel est aliquid infinite perfectionis, et tunc illud erit primum et perfectissimum, quia infinito perfectione non est dare maius nec equale, et sic habetur propositum; aut non est ibi dare aliquid infinite perfectionis, et tunc item sequitur quod non sunt infinita actu, quia procedendo augetur perfectio; ergo si non est inter data aliquid infinitum actu, non est processum in infinitum actu; et sic patet maior.
-
ordo … prius et posterius] cf. Thom., Super Sent., I, 20, 1, 3, 1, sol. (509); S.th., II-II, 26, 1, resp. ↩︎
-
prius … relationem ad primum] cf. Thom., In Metaph., V, 13, 937 (251a) ↩︎
-
nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32-36) ↩︎
-
infinitas actualis repugnat enti] cf. Thom., Quodl. IX, 1, resp. (89,120-127) ↩︎
Maior patet, quia supposito quod in gradibus specificis entium sit dare perfectissimum et supremum, ut nunc supponitur et postea probabitur, et inter omnes species est ordo secundum gradum perfectionis, necesse est quod in ordine isto deueniatur ad unam speciem perfectissimam in qua sit status. Si enim staretur ex equo in pluribus et non in una ille plures non haberent inter se ordinem secundum gradum perfectionis naturalis, cuius oppositum assumitur in maiori propositione.