Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.20

Ad secundam rationem dicendum quod cognitio 1 non fit per realem assimilationem in natura, sicut QVIDAM dixerunt quod ignem igne cognoscimus, set fit per proportionem 2 inter potentiam cognitiuam et rem cognitam, talem quidem proportionem ut res cognita cadat sub formali ratione obiecti potentie cognitiue. Nunc est ita quod res spiritualis non cadit nec cadere potest sub formali ratione obiecti cuiuscumque sensus, quia qualitates 3 sensibiles, que sunt propria obiecta sensuum, in re spirituali inueniri non possunt; propter quod sensus non est perceptiuus rei spiritualis. Deus autem cadit sub ratione entis 4, que est formalis ratio obiecti intellectus, et ideo ab intellectu apprehendi potest non obstante maiori distantia quo ad gradum nature inter Deum et intellectum nostrum quam inter sensum et angelum, quia talis distantia aut propinquitas nec promouet nec impedit per se.


  1. cognitio … ignem igne cognoscimus] cf. Arist., De an., I, 2, 404b10-18; II, 12, 424a17-24; • • • Thom., S.th., I, 50, 2, ad 2 (de Empedocle) ↩︎

  2. proportionem] cf. Thom., Sent. De an., II, 24 (170,94-103) ↩︎

  3. qualitates … propria obiecta sensuum] cf. Thom., S.c.g., II, 66, 1439 (201) ↩︎

  4. entis …  ratio obiecti intellectus] cf. Thom., S.th., I, 5, 2, resp. ↩︎

C.I.3'.1.12

Ad secundam rationem dicendum quod cognitio non fit per realem assimilationem in natura, sicut QVIDAM dixerunt quod ignem igne cognoscimus, set fit per proportionem inter potentiam cognitiuam et rem cognitam, per talem quidem proportionem ut res cognita cadat sub formali ratione obiecti potentie cognitiue. Nunc est ita quod res spiritualis non cadat nec cadere potest sub formali ratione obiecti cuiuscunque sensus, quia qualitates sensibiles que sunt propria obiecta sensuum in re spirituali inueniri non possunt; propter quod sensus non est perceptiuus rei spiritualis. Deus autem non cadit sub ratione entis, que est formalis ratio obiecti intellectus. Et ideo ab intellectu apprehendi potest non obstante maiori distantia quo ad gradum nature inter Deum et intellectum nostrum quam inter sensum et angelum, quia talis distantia aut propinquitas nec remouet nec impedit per se.