Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Quod angeli peccare possint, dubium non est, quia quidam 1 eorum peccauerunt et demones facti sunt. Ad hoc etiam est ratio satis efficax, quia omnis2 uoluntas que non est sua regula nec sue regule immutabiliter unita potest peccare in actione sua. Rectitudo enim actionis consistit in adequatione ⟨agentis⟩ ad suam regulam; propter hoc Deus peccare non potest, quia sua uoluntas est sua regula, nec beati peccare possunt, quia regule sue immutabiliter uniti sunt. Set uoluntas angeli non est sua regula, immo regula omnis uoluntatis est uoluntas diuina, nec uoluntas angeli est de natura sua immutabiliter unita uoluntati diuine sic ut ei actu in omnibus conformetur, set fit hoc solum per uisionem beatam, per quam quilibet uidet actu in uerbo in uniuersali et in particulari quidquid ad eum pertinet; qua consideratione actu existente impossibile est non3 recte agere, quod est ⟨a⟩ regula rectitudinis deuiare, ut docet ARISTOTILES VII Ethicorum
. Non sic autem est de angelo non beato quod semper actu consideret in uniuersali et particulari quid est appetendum uel fugiendum, ut patebit statim; quare etc.
-
quidam …demones facti sunt] Lomb., Sent., II, 7, 3 (360,20‑21) • • • ex Aug., Contra Maxim., II, 12, n. 2 (768) ↩︎
-
omnis … in omnibus conformetur] cf. Thom., S.th., I, 63, 1, resp. • • • cf. etiam Iac. Met., Super Sent., II, 4, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 48ra: «Duo sunt uidenda: primo quod angelus potest peccare; secundo de modo. Primum probatur tripliciter. Primo, quia quod potest deuiare a regula in operando, potest peccare, quia peccatum uel error nichil aliud est quam declinatio a regula recte operationis; sed angelus et omnis creatura intellectualis, quando est ex se, potest deuiare a sua regula; ergo etc. Probatio maioris. Quia quod regulatur ad extrinsecum et uoluntarie potest deuiare, ex quo uoluntarie regulatur, quia tunc non est sua regula, ideo potest exorbitare ab ea si uult; modo angelus regulatur ad extrinsecum [extrinsecum coni: extrinsecus cod.], scilicet ad Deum et uoluntarie; ergo etc. Secundo, quod modus operandi sequitur modum essendi; sed modus essendi creature est defectibilis, qui est ex nichilo [qui … nichilo add. i.m.; nichilo coni: nichili cod.] per peccatum. Et hoc est, quod dicit Damascenus, quod sicut creatura eo ipso quod est ex nichilo, erit uertibilis in nichil; ita etiam ex hoc flexibilis est in operatione sua ad malum et peccatum. Tertio sic: peccatum in operatione semper prouenit ex actio deffectum alicuius principii operationis; sed hoc maxime conuenit contra creaturam rationalem; ergo etc. Probatio minoris. Quia creature omnes diriguntur [distinguntur sed del. et corr. i.m.] in finem, licet diuersimode. Quia quedam diriguntuntur ab extrinseco, a Deo scilicet, et ideo non possunt errare, sicut mere naturalia cognitione carentia, quia si esset ibi error redundaret in actorem nature, a quo diriguntur. Alia sunt habentia cognitionem solum sensitiuam, et quia cognitio sensitiua determinata est ad unum, ideo appetitus sequens talem cognitionem determinate tendit in unum, scilicet in illud quod est conueniens secundum sensum, et ideo non errant sublato impedimento. Alia habent cognitionem intellectiuam, ut homo et angelus, et tunc sicut intellectus respicit obiectum uniuersale, sic uoluntas sequens respicit bonum uniuersale; modo intellectus potest considerare diuersas conditiones in bono uniuersali, quia a Deo est bonum solum apprehens; ideo intellectus potest errare circa [om. sed add. i.m.] bonum apprehens solum propter unam conditionem boni per bono simpliciter, quod tamen est malum simpliciter propter alias conditiones bonas, quas obmittit, et sic potest esse peccatum, quia intellectus non auertit uel iudicat de omnibus circumstantiis» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 76ra: «Duo sunt hec uidenda: primo quod angelus potest peccare; secundo modus secundum quod potest peccare. Primum probatur tripliciter. Primo sic: omne illud potest peccare, quod potest declinare a sua regula; sed angelus potest declinare a sua regula; ergo etc. Maior patet. Peccatum enim ex hoc contingit, quod est deordinatio in operatione. Minor probatur, quia omne, quod regulatur ad aliud extrinsecum, potest declinare a regula, quod enim est essentialiter regula, sicut non declinare potest ab esse, scilicet sic, nec a regula, sed quod non est regula; sed ad extrinsecum regula deuiare potest, sicut manus scriptoris quandoque declinat argumenta: omnes enim creature regulantur ad aliud scilicet ad Deum, et ideo omnis creatura potest declinare ab hanc regula et peccare. Secundum sic: modus operandi et omnia contingentia proponuntur modum essendi. Ex hoc arguitur sic: illud quod secundum naturam, scilicet potest deficere quantum ad esse, potest etiam deficere quantum ad operationem; sed creatura rationalis potest deficere quantum ad esse, quia de se non habet esse; ergo etc. Et hoc dicit Damascenus: Creatura rationalis eo ipso flexibilis est ad mulum, quo creatura est de nichilo. Tertio sic: ex hoc contingit peccatum in operatione, quod est uel esse potest defectus contra principium operationis; sed hoc maxime contingit contra creaturam rationalem; ergo ipsa maxime potest peccare. Maior patet. Probatio minoris. Quia creatura quelibet dirigitur in aliquem finem, cumquelibet ordinetur in finem, sed diuersimode, quia creature cognitione carentes diriguntur in finem [illeg. add. sed del.] naturali, et per appetitum naturalem determinatum [om. sed add. s.v.] ad unum, diriguntur etiam ab alio cognoscente finem, ideo non quam errant sublato impedimento. Cretaure uero carentes cognitione intellectiua non sensitiua diriguntur in finem per appetitum sequentem cognitionem, sed in particulari, ideo mouentur semper ad presentiam obiecti delectabilis quasi naturaliter, quia naturali impetu, ideo uniformiter, si non sit impediens. Sed creature rationales diriguntur in finem ultimum, quod est bonum commune, per appetitum sequentem cognitionem boni simpliciter respectu eorum, que sunt ad finem; et quia huius sunt [om. sed add. s.v.] diuersa et plura [om. sed add. s.v.], ideo non possunt omnia cognoscere, ideo frequenter errant [errant coni: errat cod.], ex quo sequitur defetus in operatione et peccatum» ↩︎
-
non … Aristoteles VII Ethicorum] cf. Arist., Eth. Nic., VII, 5, 1147a25-b17 ↩︎
De modo autem quliter peccare potuit, dicitur sic communiter: Cum1 electio2 uoluntatis sequatur iudicium rationis, impossibile est uoluntatem peccare in electione, nisi precedat aliquis deffectus in ratione. Ratio autem operando est duplex: uniuersalis et particularis, et utraque secundum habitum uel secundum actum. Intemperatus enim habet de delectabilibus rationem erroneam in uniuersali et particulari propter uitiosum habitum; set incontinens habet rationem rectam in uniuersali, puta quod non est fornicandum, set non in particulari, quia per passionem corrumpitur in eo existimatio prudentie uel saltem absorbetur et iudicat hanc fornicationem fiendam tamquam bonam uel non considerat eam esse uitandam tamquam malam. Et propter hoc peccant in electione intemperatus et incontinens, quia errant in ratione hic in uniuersali et particulari habitu uel actu non considerando quod considerandum est. Quamquam autem de angelo non possit dici quod rationem agendorum habeat erroneam in uniuersali propter uitiosum habitum, quia loquimur de angelis pro statu ante lapsum, nec in particulari propter passionem corrumpentem existimationem prudentie, cum in eis non ponamus passiones quales sunt in nobis, tamen ponimus in eis non considerationem. Considerando enim de uno, non considerant de alio, quia non omnia simul intelligunt et quia aliquid sine una condicione est bonum et eligendum quod non est eligendum sub alia uel omnibus condicionibus concurrentibus, propter quod non est simpliciter eligendum. Ideo peccare potuerit angelus appetendo aliquod bonum quod secundum aliquam circumstantiam ab angelo consideratam erat appetendum, simpliciter autem appetendum non erat propter aliquas circumstantias ab eo non consideratas. Vnde3 ponitur quod angelus peccauit appetendo beatitudinem absque meritis, in quo indirecte appetebat esse ut Deus, qui per naturam habet suam beatitudinem.
-
Cum … quod consideratum est] cf. Aeg. Rom., Report., II, 29 (248,14‑25) ↩︎
-
Cum electio … eo non consideratas] cf. e.g. Thom., Super Sent., II, 5, 1, 1, sol. (144) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 4, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 48ra-b: «Secundum de modo. Sciendum primo, quod numquam est malum in uoluntate, nisi sit prius error in ratione, quia omnis appetitus sequitur cognitionem, quia uoluntas est ceca, et ideo secundum modum intelligendi est modus uolendi. Secundo scieendum, quod circa intentionem contingit error tripliciter. Primo ex passione sicut patet in actu uenereo, ubi ligatur et absorbetur protunc actus uel iudicium rationis, et ideo contingit error: licet enim secundum rationem uniuersalem iudicet hoc malum simpliciter, tamen protunc iudicat illud bonum, sicut imminente periculo mercator iudicat bonum merces proicere in mari, licet iudicet hoc malum simpliciter; et hec diuersitas iudiciorum non potest esse, nisi ubi sunt diuersi appetitus, ut sensitiuus et intellectiuus. Secundo contingit error ex habitu, et hoc error prouenit ex mala consuetudine, secundum quod dicimus, quod aliquis ita consuetus est peccare, quod magis peccat ex consuetudine quam ex delectationem, ita quod ex corrupta inclinatione consuetudinis non potest dimittere peccatum. Tertio contingit error in ratione ex inconsideratione [consideratione sed corr.], quia hoc habet creatura intellectualis, quod uirare, non statim uidet omnes circumstantias et habitudines rei; hoc tamen posset, si uellet, saltem angelus [saltem add. sed del.] si [om. sed add. s.v.] considerare; sed quia non semper considerat omne habitudines alicuius rei, ideo peccat ex omissione alicuius circumstantie per inconsiderationem. Et omnibus ibi sunt tribus modis; sequitur ex ratione erronea, error in uoluntate. Tertia suppositio est, quod in omni creatura intellectuali potest esse error. Tertio modo, scilicet ex inconsideratione [consideratione sed corr. s.v.], licet non sit in angelis duobus primis [tribus sed del. et corr. i.m.] modis. Hiis suppositionis dico ad questionem: primo, quod in angelo non potest esse peccatum ex passione, quia tale peccatum non est, nisi ubi sunt contrari appetitus; hoc autem non est in angelo; ideo etc. Secundo quod [quia sed corr.] nec ex habitu, quia consuetudo et habitus corruptus peccandi generatur ex multis actibus; nos autem querimus de primo pecccato angeli; ideo etc. Tertio dico, quod in angelo est peccatum ex inconsideratione, quia qui potest considerare non omnes circumstantias, potest sic peccare, scilicet eligat non pensatis omnibus circumstantiis. Alioquin, licet bonum appeteret, tamen indebite; et sic peccaret modo angelus est huiusmodi, quia uidendo sua naturalia cogitauit beatitudinem quasi ex propris naturalibus et [quod sed corr. s.v.] non ex [ex coni. illeg. cod.] dono gratie sibi debitam, et ideo male appetunt, et sic peccauit, licet bonum appeteret, in quod habuisset, si debite appetisset. Et ponitur exemplum de illo, qui ita est famelicus, quod statim cum offertur sibi, cibus comedit, et merito se comburit [conburatur sed del. et corr. i.m.]; unde imputatur sibi, quia, licet non aduerterit, quod cibus esset calidus, potuisset tamen si uoluisse auertere; sed predesiderio cibi non auertit, ita fuit de primo angelo peccante» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 76rb: «Secundo uidendum de modo, secundum quod [angelus] potuerit peccare, ad cuius euidentiam premittende tres suppositiones. Prima est, quod numquam deordinatio est [om. sed add. i.m. al.m.] in uoluntate, nisi sit defectus in ratione uel intellectu. Secundum enim Damascenum: Voluntas sequitur intellectum sicut ceca [om. sed add. i.m. al.m.]. Vnde appetitus uoluntatis sequitur iudicium intellectus. Secunda est, quod in intellectu contingit deceptio tripliciter. Quandoque ex uehementi passione, sicut contingit in fornicatio, in quo ligatur iudicium rationi; et ideo contingit error ita ratione; licet enim secundum uniuersalem rationem iudicet fornicationem non prosequendam, tamen protunc qui exitus passione [om. sed add. s.v.] iudicat prosequendam. Vnde similis est [om. sed add. s.v.] mercatori prohicienti merces in mari, qui iudicat bonum. Secundo in intellectu contingit error ex habitu, ut quando aliquis habituatus est in errore sine moris sine speculationis ex mala consuetudine, ut in hiis, qui assuefacienti, etiam [om. sed add. s.v.] facere peccata, qui non tantum ex delectatione peccant quantum ex mala consuetudine. Tertio contingit error in intellectu ex inconsideratione, quando non auertit ad omnes rei circumstantias, ideo iudicat de re aliter quam sit iudicandum. Et omnibus hiis tribus moris est deordinatio in uoluntate, quia sequitur iudicium intellectus siue apprehensionis. Tertia suppositio est, quod in angelo potest esse hic defectus, quod uisa te non apprehendit, omnes est conditiones et habitudines, quibus diuersitate est appetibilis. Hiis suppositionis dico, quod angelus non potuerit peccare. Primo modo, scilicet ex passione, quia in angelo non sunt uidenda contraria principia secundum sensum et secundum rationem [principia … rationem om. sed add. i.m.], que sunt in peccante ex passione, quia in eo non est duplex cognitio, cum non sit in eo cognitio sensitiua. Item nec secundo modo, scilicet ex habitu, quia peccatum ex habitu uel consuetudine supponit peccata precedentia; nos autem querimus de primo peccato angeli. Tertio tamen modo potuerit ex inconsideratione. Ratio est, quia ille potest peccare ex inconsideratione, qui potest appetere aliquid, licet bonum non seruatis debitis circumstantiis; angelus est huismodi; ergo etc. Maior patet, quia appetere rem aliquam modo indebit, etiam bonum modo indebito est peccatum. Probatio minoris, quia appetiuit bonum quod etiam habuisset si perstitisset sed tamen non appetiuit huius bonum seruatur debitis circumstantiis quia appetiuit quod est supernaturale causa quam naturale et sibi debitum ex natura sua et non ex dono Deum [et non … Deum om. sed add. s.v.] ideo peccauit et peccare potuerit» • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 5, 1 (87,15-88,30) ↩︎
-
Vnde … habet suam beatitudinem] cf. Aeg. Rom., Report., II, 30 (251,16-1 ↩︎
Responsio. Videnda sunt duo. Primum est an angelus peccare potuerit. Secundum est quid appetendo peccauit, utrum uidelicet equalitatem Dei appetierit.
Quantum ad primum dicendum quod angelus peccare potuit et peccauit, sicut patet ex multis locis Scripture. Hec autem possibilitas probatur hoc modo: Illa uoluntas potest peccare que innititur regule que potest defficere, quia, si regula potest defficere, et regulatum; deffectus autem uoluntarius est peccatum; set omnis uoluntas creata tam hominis quam angeli est huiusmodi; ergo etc.
Minor probatur, quia regula cui innititur uoluntas est intellectus uel ratio, quia uoluntas non fertur nisi in illud quod est sibi ostensum per intellectum et rationem. In omni autem intellectu creato potest incidere deffectus, etsi non erroris uel ignorantie, tamen inconsiderationis. Iuxta quod est notandum quod hic differunt 1 error, ignorantia et inconsideratio. Error 2 est approbare falsa pro ueri secundum AVGVSTINVM, unde semper includit falsam existimationem. Ignorantia3 uero est nescientia eorum que quis potest et tenetur scire. Inconsideratio autem est solus deffectus actualis cognitionis eorum que aliquis scit in habitu. In4 angelis ergo, quamuis non ponatur proprie error aut ignorantia, ponitur tamen in eis inconsideratio, quia non est necessarium quod omnia que nata sunt circumstare et rectificare uoluntatem angeli in hiis que occurrunt agenda uel eligenda subsint semper sue actuali considerationi et precipue quantum ad ea que sunt supra naturam angeli, ut sunt illa per que tendendum est in beatitudinem. Et propter deffectum huius considerationis potuit deffectus esse in electione angeli dum appetiit illud quod de genere suo erat bonum, non appetendo cum circumstantia sine qua non erat appetendum. Quod autem cum circumstantia illa non appetierit, causa fuit, quia de illa non considerauit. Et sic ponitur angelus peccasse, quia uoluit obtinere beatitudinem non ex merito suo apud Deum aut ex Dei dono, quia de hoc nichil considerauit.
-
error … ignorantia et inconsideratio] Herv. Nat., Super Sent., II, 4, 1, 1 (216bB-C): «Duplex est regula uoluntatis, secundum quam uoluntas habet recte eligere. Alia est, que rectificat per modum dirigentis, sicut iudicium rationis recte et maxime iudicium retionis siue intellectus illuminati de his, de quibus aliquis ordinatur in Deum, sicut in finem principalem. […] Secundum etiam aliam opinionem, que ponit uoluntatem sequi iudicium rationis, potest adhuc ostendi, quod angelus potest peccare. Ad cuius euidentiam, sciendum, quod ista differunt, error, ignorantia, et inconsideratio actualis, quia error est falsa extimatio; ignorantia est carentia scientie debite in esse; sed inconsideratio actualis est actu non considerare, sicut dormiens actu non considerat aliquid et uigilans sum actu unum considerat non considerat aliud» ↩︎
-
Error … falsa pro ueris] Thom., De malo, 3, 7, resp. (81,90-91); 8, 1, ad 7 (195,416-417) • • • ex Aug., Enchir., V,17 (57,23-24) ↩︎
-
Ignorantia … et tenetur scire] Thom., De malo, 3, 7, resp. (81,81-84) ↩︎
-
In … sue actuali considerationi] Herv. Nat., Super Sent., II, 4, 1, 1 (216bD-217aA): «Modo in angelo nec error nec ignorantia proprie dicta fuit ante peccatum, sed inconsideratio actualis potuit esse et precipue circa illa, que erant supra naturam angeli, sicut sunt illa, que pertinent ad tendendum in beatitudinem. Ex his potest formari talis ratio ad ostendendum, quod angelus potuit peccare. Illud, quod potest deficere rectitudine sue regule, potest peccare, quia in deficiendo a tali rectitudine consistit peccatum; sed uoluntas angeli potest deficere a rectitudine regule; ergo etc. Maior patet. Minor probatur. Quia secundum secundam opinionem recta linea quam sequitur uoluntas est rectum iudicium rationis. Ab hac autem rectitudine potest deficere angelus et si non per errorem uel ignorantiam; tamen per actualem inconsiderationem, quia non est necessarium quod omnia, que nata sunt circumstare et rectificare illud quod agitur, occurrant sue considerationi actuali; ergo etc.» ↩︎
Responsio. Videnda sunt duo. Primum est an angelus peccare potuerit. Et secundum est quid appetendo peccauit, utrum, scilicet equalitatem Dei appetiit.
Quantum ad primum dicendum quod angelus potuit peccare et peccauit, sicut patet ex multis locis scripture sacre. Hec autem possibilitas probatur hoc modo: Illa uoluntas potest peccare, que innititur regule, que potest deficere, quia, si regula potest deficere, et regulatum; defectus autem uoluntarius est peccatum; set omnis uoluntas creata tam hominis quam angeli est huiusmodi: ergo etc.
Minor probatur, quia regula angeli cui innititur uoluntas est intellectus uel ratio, quia uoluntas non fertur nisi in illud quod est sibi ostensum per intellectum et rationem. In omni autem intellectu creato potest incidere defectus, si non erroris uel ignorantie, tamen inconsiderationis. Iuxta quod est notandum quod in hoc differunt error, ignorantia et inconsideratio. Error est falsum approbare pro ueris secundum AVGVSTINVM, unde superincludit falsam existimationem. Ignorantia uero est nescientia eorum que quis potest et tenetur scire. Inconsideratio est solum defectus actualis cognitionis eorum que quis scit in habitu. In angelis uero, quamuis non ponatur proprie error aut ignorantia ponitur tamen in eis inconsideratio, quia non est necessarium quod omnia que nata sunt circumstantionare et rectificare uoluntatem angeli in his que occurunt agenda uel eligenda subsint semper sue actuali considerationi precipue quantum ad ea que sunt supra naturam angeli, ut sunt ista per que tenditur in beatitudinem. Et propter defectum huius considerationis potuit defectus esse in electione angeli dum appetit illud quod de genere suo erat bonum, non appetendo cum circumstantia sine qua non erat appetendum. Quod autem cum circumstantia illa non appetierit, causa fuit, quia de illa non considerauit. Et sic ponitur angelus peccasse.