Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.13

Tertio, quia in compositis aliud est quod differt et quo differt, quod constituitur et quo constituitur. Simplicia autem se ipsis constituuntur et se ipsis differunt. Cum igitur differentia sit qua species sub genere constituitur et ab alia specie distinguitur, patet quod differentia in compositis habet locum, non autem in simplicibus. In huius signum: nullus umquam assignauit per se differentias accidentium nec assignauit diffinitionem que est ex genere et differentia, nisi substantiis compositis. Ex hoc apparet secundum propositum, quod angelus licet sit in genere, quia limitatus est re et ratione, tamen non est proprie compositus ex genere et differentia, cum sit substantia simpliciter.

B.II.3.1.14

Tertio, quia illud quod habet genus et differentiam potest habere perfectam et ueram diffinitionem sine additamento, quia genus et differentia dicunt perfecte essentiam rei; set si in simplicibus esset genus et differentia, accidentia haberent genus et differentiam; ergo possent habere ueram et perfectam diffinitionem datam sine additamento, quod non est uerum, ut1 patet ex VII Metaphisice; quare etc.


  1. ut … ex VII Metaphisice] cf. Auct. Ar., 1, 164 (129,81) • • • Arist., Metaph., VII, 5, 1031a1-3 ↩︎

B.II.3.1.15

Alius modus est quod angelus et omne1 quod est per se in genere habet genus et differentiam. Cuius ratio est, quia de quocumque possunt formari duo conceptus, unus indeterminatiuus et communis, alius specialis et determinatiuus prioris, ibi possunt inueniri genus et differentia, quia genus tamquam quid indeterminatum contrahitur ad speciem per differentiam determinantem; set in angelis est dare tales duos conceptus, utpote quod angelus est substantia intellectualis et item quod habet talem gradum intellectualitatis et actualitatis, et iste secundus conceptus determinat primum; ergo in angelo est ponere genus et differentiam. Et hec opinio est communior, nescio si uerior.


  1. omne … genus et differentiam] cf. Thom., De spir. creat., 1, arg. 24 (7,195-196) ↩︎

C.II.3.1.13

Tertio, quia in compositis aliud est quod differt et quo differt, quod constituitur et quo constituitur. Simplicia autem seipsis constituuntur et seipsis differunt. Cum igitur differentia sit qua species sub genere constituitur et ab alia specie distinguitur, patet quod differentia in compositis habet locum, non autem in simplicibus. In huius signum: nullus assignauit umquam differentias accidentium nec assignauit diffnitionem que est ex genere et differentia, nisi in substantiis compositis. Ex hoc apparet secundum propositum, scilicet quod angelus licet sit in genere, quia limitatus est re et ratione, tamen non est proprie compositus ex genere et differentia, cum sit substantia simplex.