Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.23

Ad argumentum alterius partis dicendum quod non est simile de tempore respectu motuum et euo respectu durationis euiternorum. Primus1 enim motus, cum quo tempus est realiter idem, est uniformior et simplicior et notior ceteris motibus sub ipso, etiam omnes alii motus accipiunt terminum sue durationis in ante et post uel secundum totum, ut motus qui sunt in rebus generabilibus et corruptibilibus, uel secundum partem, ut motus inferiorum orbium qui secundum sui totalitatem non mensurantur, cum non habeant terminum. Motus etiam primus natus est certificare quantitatem aliorum per modum adequationis et replicationis, inquantum aliqua pars eius adequatur alteri parti alterius motus et replicata reddit totum. Et ideo omnes condiciones mensure et mensurabilis reperiuntur in tempore et in primo motu respectu aliorum motuum, propter quod merito est unum tempus quod mensurat omnia temporalia. Non sic autem est de duratione primi euiterni respectu aliorum, immo omnes condiciones uel fere omnes defficiunt, ut patuit in rationibus positionis; ideo etc. Hec autem dicta sunt magis inquirendum quam asserendum.


  1. Primus … motibus sub ipso] cf. Arist., Metaph., X, 1, 1053a8; Phys., IV, 14, 223a29.b18 ↩︎

B.II.2.4.23

Ad argumentum alterius partis potest responderi secundum aliam opinionem dicendo quod non est simile de tempore respectu motuum et de euo respectu euiternorum. Primus1 enim motus, cum quo tempus est idem realiter , est uniformior et notior ceteris motibus, est etiam natus certificare quantitatem aliorum per modum adequationis et replicationis, inquantum aliqua pars eius adequatur alteri parti alterius motus et replicata reddit totum. Et ideo condiciones mensure reperiuntur in tempore uel in motu primo respectu aliorum motuum, propter quod merito est unum tempus quod mensurat omnis motus. Non sic autem est de duratione primi euiterni respectu aliorum, immo fere omnes condiciones defficiunt, ut patuit in rationibus huius positionis. Hec autem sint materia inquisitionis et non sententia assertionis.


  1. Primus … motibus sub ipso] cf. Arist., Metaph., X, 1, 1053a8; Phys., IV, 14, 223a29.b18 ↩︎

C.II.2.5.21

Ad argumentum alterius partis dicendum, quod non est simile de tempore respectu motuum, et euo respectu durationis euiternorum. Primus enim motus cum quo tempus est realiter idem, est uniformior et simplicior, et notior omnibus motibus sub ipso, etiam omnes alii motus accipiunt terminum sue durationis in ante et post, uel secundum totum, ut motus qui sunt in rebus generabilibus et corruptibilibus, uel secundum partem ut motus inferiorum orbium qui secundum sui totalitatem non mensurantur cum non habeant terminum motus. Etiam primus natus est certificare quantitatem aliorum per modum adequationis et replicationis inquantum aliqua pars eius adequatur alicui parti alterius motus, et replicata reddit totum. Et ideo omnes conditiones mensure et mensurabilis reperiuntur in tempore et in primo motu respectu aliorum motuum, propter quod merito est unum tempus quod mensurat omnia temporalia. Non sic est de duratione primi euiterni respectu aliorum, immo fere omnes conditiones deficiunt, ut patuit in ratione positionis, ideo etc.