Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set istud non ualet. Perfectiora enim non excedunt alia naturaliter nisi perfectione. Perfectio autem non est in numero, alioquin plures essent persone diuine quam creature, set in quantitate, non autem molis, set uirtutis magis. Hic autem excessus uirtutis in substantiis separatis potest saluari in eis absque maiori numero, immo in unica substantia separata; ergo propter perfectionem substantiarum separatarum non oportet eas ponere in numero excedente substantias corporales. Set sicut corpora celestia excedunt hec inferiora non numero, set magnitudine molis, sic sufficit quod substantie separate excedant substantias corporales non numero, set magnitudine uirtutis.
Istud autem quamuis habeat aliquam probabilitatem, nullam tamen habet necessitatem, quia perfectiora non excedunt alia naturaliter nisi perfectione. Perfectio autem non est in numero, alioquin plures essent persone diuine quam creature, set in quantitate, non autem molis, set magis uirtutis. Hic autem excessus uirtutis potest saluari in substantiis separatis absque maiori numero, immo saluatur in unica substantia separata; ergo propter perfectionem substantiarum separatarum non oportet eas excedere in numero substantias corporales. Set sicut corpora celestia excedunt hec inferiora non in numero, set in magnitudine molis, sic sufficit quod substantie separate excedant substantias corporales non in numero, set in magnitudine uirtutis.
Sed istud non ualet. Perfectiora enim non excedunt alia naturaliter nisi perfectione. Perfectio autem non est in numero, alioquin plures essent persone diuine quam create; sed in quantitate non molis solum, sed uirtutis magis. Hic autem excessus uirtutis in substantiis separatis potest saluari in eis respectu inferiorum absque maiori numero, immo in unica substantia separata; ergo propter perfectionem substantiarum separatarum non oportet eas ponere in numero excedente substantias corporales. Sed sicut corpora celestia excedunt inferiora non numero, sed magnitudine molis, sic sufficit quod substantie separate excedant substantias corporales non numero, sed magnitudine uirtutis.