Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum dicendum quod in rebus maxime accedentibus ad causam primam debet esse minor pluralitas quantum ad partes que ueniunt in compositionem rei, sicut in binario qui maxime accedit ad unitatem sunt pauciores unitates quam in quocumque alio numero. Set nichil prohibet quin in eis sit maior pluralitas secundum species uel secundum indiuidua eiusdem speciei. Sunt enim plures binarii quam nouenarii. Et similiter possunt esse plures angeli eiusdem speciei uel diuersarum quam sint species uel indiuidua aliarum rerum. Sunt tamen tot et non plures, quot Deus producere uoluit secundum ordinem sue sapientie.
Ad secundum dicendum quod in rebus maxime accedentibus ad causam primam debet esse minor pluralitas quantum ad partes que ueniunt in compositionem rei, sicut in binario qui maxime accedit ad unitatem sunt pauciores unitates quam in quocumque alio numero. Set nichil prohibet quin in eis sit maior pluralitas secundum species uel indiuidua eiusdem speciei. Sunt enim plures binarii quam nouenarii. Et similiter possunt esse plures angeli eiusdem speciei uel diuersarum quam sint species uel indiuidua aliarum rerum. Sunt tamen tot et non plures, quot Deus producere uoluit secundum ordinem sue sapientie.
Ad secundum dicendum quod in rebus maxime accedentibus ad causam primam debet esse minor pluralitas quantum ad partes que ueniunt in compositionem rei, sicut in binario qui maxime accedit ad unitatem sunt pauciores unitates quam in quoquam alio numero. Sed nihil prohibet quin in eis sit maior pluralitas secundum speciem uel secundum indiuidua eiusdem speciei. Sunt enim plures binarii, quam nouenarii. Et similiter possunt esse plures angeli eiusdem speciei, uel diuersarum, quam sint species uel indiuidua aliarum rerum. Sunt tamen tot et non plures, quot Deus producere uoluit secundum ordinem sue sapientie.