Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.5.un.10

Sunt autem alique condiciones materie que nullo modo conueniunt diuine essentie, nec sunt in generatione diuina querende, quia pertinent ad imperfectionem, que omnino relegatur a diuinis, sicut quod ipsa 1 est pura potentia et fit actu per aliquam formam absolutam sibi aduenientem, item quod transmutatur de priuatione ad formam, et quod acquirendo 2 unam formam amittit aliam, et huiusmodi.


  1. ipsa … absolutam sibi aduenientem] cf. Arist., Phys., I, 9, 192a16-23; De an., II, 1, 412a9-10 • • • Auct. Ar., 2, 32 (142,51); 6, 38 (177,53) • • • Thom., In Metaph., VII, 7, 1423 (349b) ↩︎

  2. acquirendo ... formam ammittit aliam] cf. Arist., De gen. et corr., I, 3, 318a23 cum expositione Thomae, In De gen. et corr., I, 3, lect. 7, 57 (348b) • • • cf. etiam Thom., Super Sent., II, 12, 1, 4, sol. (313); IV, 17, 1, 3, 4 resp. (842) ↩︎

C.I.5.2.10

Sunt autem alique conditiones materie que nullo modo conueniunt diuine essentie, nec sunt in generatione diuina querende, quia pertinent ad imperfectionem que omnino relegatur a diuinis, sicut quod ipsa est pura potentia et fit actu per aliquam formam absolutam sibi aduenientem, item quod transmutatur de priuatione in formam et quod acquirendo unam formam amittit aliam et huiusmodi.