Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.11

Si autem attributa uocentur perfectiones positiue communes Deo et creaturis que non dicunt aliquam causalitatem Dei ad creaturas, sicut esse intelligentem, uolentem et huiusmodi, planum est quod talia conueniunt Deo secundum se absque habitudine ad creaturas et possunt intelligi esse in Deo absque habitudine ad quodcumque creatum.

C.I.2.3.11

Si autem attributa uocentur perfectiones positiue communes Deo et creaturis, que non dicunt aliquam causalitatem Dei ad creaturas (sicut esse intelligentem uel uolentem et huiusmodi), planum est quod talia conueniunt Deo secundum se et absque habitudine ad creaturas, et possunt intelligi esse in Deo absque habitudine ad quodcunque creatum.