Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.6.un.5

Responsio. Necessarium 1 dicitur multipliciter. Est enim necessitas uiolentie uel coactionis, ut cum lapis proiicitur sursum necessitatur ad ascensum, et est necessitas expedientie ex suppositione finis, sicut uolenti ire ultra mare necesse est habere nauem; et istis duobus modis ‘necessarium’ sumitur ex causis extrinsecis, que sunt agens et finis. Est tertia necessitas immutabilitatis, que sumitur ex causis intrinsecis uel ex aliquo quod est de essentia rei, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione forme uel corruptibilem ratione materie. Principia autem intrinseca, ad que sequitur talis necessitas, quandoque sunt causata actiue ab alio, sicut est in omnibus citra Deum, et ideo, sicut in eis principia rei dependent ab alio, ita et necessitas consequens principia; propter quod in hiis non est necessitas secundum potissimum gradum necessitatis. In Deo autem nichil est quod ab alio dependeat, et ideo necessitas immutabilitatis que in Deo est, est summa et prima necessitas. Dicendum ergo quod, cum queritur utrum Pater genuerit Filium necessitate, quod, si loquamur de prima necessitate, que est coactionis, quod talis nullo modo cadit in Deo. Quod patet dupliciter. Primo, quia necessitas coactionis est a potentiore; set Deo nichil est potentius; ergo etc. Secundo, quia necessitas 2 talis non est in cognoscentibus sine tristitia, V Metaphisice; set tristitia non cadit in Deo; ergo nec talis necessitas.


  1. Necessarium ... et prima necessitas] cf. Thom.,* Super Sent.*, I, 6, 1, 1, sol. (166-167); S.th., I, 41, 2, ad 5 • • • de triplici specie necessitatis cf. Arist., Metaph., V, 5, 1015a20-b15, cum expositione Thomae, In Metaph., V, 6, 827-841 (225a-227b) • • • Auct. Ar., 1, 126-127 (125,00-6) • • • Cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.301, ad 3 (435a-b) • • • Alb., Super Sent., I, 6, A, 1, sol. (198a-199a); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (236,83-237,45) • • • Bonau., Super Sent., I, 6, 1, resp. (125b-126a) • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 6, 1, resp. (108,19-109,48) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 6, 1, 1, resp. (59b): «Respondeo. Secundum Philosophum et Commentator 5 Metaph. Necessarium dicitur dupliciter, uno modo per se, secundum quod scilicet omnino per se est immutabile; alio modo per aliud, et haec necessitas accipitur quatuor modis secundum quatuor genera causarum; uno modo secundum rationem causae materialis, ut necessitas indigentiae, sicut homini ad vitam necessaria est respiratio et cibus; altero modo secundum rationem causae efficientis, ut necessitas violentiae seu coactionis seu proiectionis, ut lapidem iactum necesse est ferri sursum; tertio modo secundum rationem causae finalis, ut necessitas expedientiae seu utilitatis, ut medicina est necessaria ad consequendam sanitatem et navis ad eundem ultra mare; quarto modo secundum rationem causae formalis, quando est necessitas in essentia rei seu forma, ut necessitas immutabilis, sicut necese est Solem lucere et hoc dicitur per assimilationem ad id quod vere necessarium est in perpetuis. Huius divisionis ratio talis est, quia necessarium est impossibile aliter esse; hoc autem dupliciter: vel per ipsam rei essentiam, ut in causa prima, vel per aliud, scilicet per causam, aut ergo per comparationem ad causas intrinsecas aut extrinsecas. Si ad intrinsecas, aut ex parte materiae, sic est necessitas indigentiae, aut formae, sic est necessitas expedientiae. Accipiendo ergo necessitatem immutabilitatis per se et non per aliud , Deus necessitate genuit Filium; accipiendo aliis quatuor modis non, quia vero necessitas communiter magis sonat necessitatem coactionis vel indigentiae et sic accipiebant haeretici simpliciter nagant sancti quod Deus Pater genuit Filium necessitate» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 6, 1, 2, resp. (40vaK-vbN): «Respondeo dicendum, quod cum causa sit, ad cuius esse sequitur aliud de necessitate, si volumus accipere modos necessarii, debemus eos accipere per comparationem ad causas: nam semper propter quid infert aliquem modum necessitatis: et ideo sicut ad propter quid potest responderi qualibet causa, ut dicitur II Phys. ita per necessarium possumus habere quamlibet causam: ut sicut cum quaeritur propter quid corrumpitur animal? Quia componitur ex contratiis: ita dicere possumus, necesse est corrumpi animal, quia ex contrariis componitur. Et secundum istam viam necessarium dicetur quadrupliciter per comparationem ad quadruplicem causam. Primo ad causam materialem et ista necessitas ab aliquibus appellatur indigentiae, quia corruptio et talia, quae sum necessaria necessitate materiae, ex privatione materiae, et ex quadam indigentia contingunt. Nam si esset totaliter appetius materiae satiatus non contingeret huiusmodi corruptio; sed quia indiget ulterius satiari, accidit talis necessitas. Secundo dicitur necessitas per comparationem ad formam et talem necessitatem quidam dicunt esse exigentiae: sicut necesse est ignem calefacere ex natura sua, cum habet calefactibile, quia sic natura sua exigit. Tertio est respectu efficientis: sicut necesse habet lapis ire sursum, cum impellitur et ista est necessitas coactionis. Quarto est respectu finis: sicut necesse habet aliquis habere navigium, si vult transfretare. Omne autem istos modos necessarii innuit Philosophus V Metaph. cap. 6. Isti autem modi, quia sumuntur per comparationem ad causas, in Deo proprie non reperiuntur? Sic sumpti, quia caret omni causa, proprie loquendo et ideo dicit Augustinus Ad Drosium quod in Deo nulla necessitas. Possumus tamem aliquem istorum modorum transferre ad divina, ut illum, ui sumitur per comparationem ad formam. Nam necessarium per comparationem ad materiam in Deo non est, qui est actus purus, ubi nulla materia. Et per comparationen ad efficiens non, quia talis necessitas est coactionis; Deus autem a nullo cogi potest. De hoc etiam necessatio scribitur V Metaph. quod omne necessarium est contristans; tale necesarium in Deo esse non potest, ubi nulla tristitia. Nec necessitas respectu finis ibi est. Nam aliquis potest operari propter finem dupliciter. Vel propter finem comunicandum, et sic nulla necessitas respectur unis in eo ponitur, quia sic non inciget his, quae sunt ad finem; sed ea, quae sunt ad finem eo indigent. Et isto modo operatur Deus propter finem, quia producit res, ut bonitatem suam rebus communicet. Et ideo rebus non indiget, sed in operaretur propter finem consequendum, tunc in eo esset necessitas sumpta respectu finis. Quarta autem necessitas, qua est per comparationem ad formam, ad divina transferri potes, quia huiusmodi necessitas dicitur immutabilitatis, quia sic exigit natura rei, et tanto magis est huiusmodi immutabilitas in Deo, quanto natura magis est immutabilis. Et isto modo necessarium dividitur contra per accidens, prout per accidens dicit mutabilitatem quadam. Et sic necessitatem potissime in Deo ponimus, ubi nihil per accidens. Ideo Augustinus cum V De Trinitate cap. 4. diffinivisset accidens, quod dicitur aliqua mutatione, concludit: Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut amissibile. Et secundum istum modum Pater genuit Filium necessitate, quia immutabiliter se habet ad Filii generationem, cum sua natura exigat talem actum» • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 6, 1, resp. (71a-b): «Respondeo secundum quod potest trahi ex verbis Philosophus. V Metaph. aliquid est necessarium propter aliud, sicut illud quod est necessarium propter causam suam, et illud est necessarium quoquo modo; alio modo dicitur necessarium per se et simpliciter quod impossibile est, ut sit alio modo, ita quod non sit hoc necessitas per causam aliam. Prima necessitas est triplex, scilicet necessitas indigentie, qua indiget re aliqua ad consecutionem alicuius finis, secundum quam dicimus quod homini necessarius est cibus ad vitam; alia est necessitas coactionis seu violentie, secundum quam dicimus quod lapidem iactatum sursum necesse est sursum moueri; alia est necessitas immutabilitatis, secundum quam dicimus quod necesse est solem lucere. Dico ergo quod accipiendo necessitatem immutabilitatis, que est per se et non per causam aliam, que est necessitas simpliciter, ita quod nullo modo potest aliter se habere, sic dico quod Pater genuit Filium de necessitate, non autem accipiendo necessitatem aliis modis, et quia heretici accipiebant necessitatem pro necessitate indigentie vel coactionis, ideo dicunt sancti quod Pater non genuit Filium necessitate. Illa autem necessitas secundum quam dicimus quod Pater genuit Filium de necessitate, nullo modo repugnat libertati sed variabilitati» ↩︎

  2. necessitas ... in cognoscentibus tristitia] cf. Arist., Metaph., V, 5, 1015a28-30 • • • Thom., In Metaph., V, 6, 830 (226a) ↩︎

C.I.6.1.4

Responsio. Necessarium dicitur multipliciter: est enim necessitas uiolentie et coactionis, ut cum lapis proiicitur sursum, necessitatur ad ascensum; alia est necessitas expedientie ex suppositione finis, sicut uolenti ire ultra mare necesse est habere nauem (et his duobus modis sumitur necessarium ex causis extrinsecis, que sunt agens et finis); et tertia necessitas, scilicet immutabilitatis, que sumitur ex causis intrinsecis uel ex aliquo quod est de essentia rei, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione forme uel corruptibilem ratione materie. Principia autem intrinseca ad que sequitur talis necessitas quandoque sunt causata actiue ab alio, sicut est in omnibus citra Deum; et ideo sicut in eis principia rei dependent ab alio, ita et necessitas consequens principia, propter quod in his non est necessitas secundum potissimum gradum necessitatis. In Deo autem nichil est quod ab alio dependeat; et ideo necessitas immutabilitatis que in Deo est summa est et prima necessitas. Dicendum ergo cum queritur utrum Pater genuerit Filium ex necessitate, quod si loquamur de prima necessitate, que est coactionis, quod talis nullo modo cadit in Deo. Quod patet dupliciter: primo, quia necessitas coactionis est a potentiore, set Deo nichil est potentius, ergo etc.; secundo, quia necessitas talis non est in cognoscentibus sine tristitia, V Methaphisice, set tristitia non cadit in Deo, ergo nec talis necessitas.