Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod autem non sit repugnantia ex parte productionis quin creatura possit esse ab eterno, inquirendum est nunc, quia in hoc dependet maior pars questionis. Quidquid enim detur de productione creature, siue quod sit in instanti siue in tempore, semper uidetur sequi quod creatura sit de nouo. Si enim creatio sit successiua et in tempore, ipsa duratione precedet creaturam. Si autem sit in instanti, inter illud instans et aliud, quod nunc accipitur, includitur tota duratio creature et in illis finitur tamquam in suis terminis. Et ideo, licet ad probandum quod agens creatum non precedat duratione suum effectum sufficiat probare quod agat ex necessitate nature et actione subita, tamen non sufficit hoc circa agens increatum. Quamuis enim non repugnet actioni momentanee quod sit in eodem instanti in quo est causa agens, que etiam in instanti incipit esse, tamen repugnat actioni momentanee quod sit eterna, ut uidetur.

Quod autem non sit repugnantia ex parte productionis quin creatura potuerit esse ab eterno, inquirendum est nunc, quia in hoc dependet maior pars questionis. Quicquid enim detur de productione creature, siue quod sit in instanti siue in tempore, semper uidetur sequi quod creatura sit de nouo. Si enim creatio sit successiua et in tempore, ipsa duratione precedet creaturam. Si autem sit in instanti, inter illud instans et inter aliud, quod nunc accipitur, includetur tota duratio creature et in illis finitur tanquam in suis terminis. Et ideo, licet ad probandum quod agens creatum non precedat duratione suum effectum sufficiat probare quod agat ex necessitate nature et actione subita, tamen non sufficit hoc circa agens increatum. Quanuis enim non repugnet actioni momentanee quod sit in eodem instanti in quo est causa agens, que etiam in instanti incipit esse tamen repugnat actioni momentanee quod sit eterna, ut uidetur.