Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod sit possibilis, patet. Non enim appropriatur nisi commune: est enim appropriatum de communi tractum ad proprium; ideo non omne commune appropriatur cuilibet, set illud quod habet aliquam conuenientiam cum proprio propter quam de communi trahitur ad proprium. Licet autem omnia attributa essentialia sint communia omnibus Personis, tamen quedam habent maiorem conuenientiam cum proprio unius Persone quam alterius, propter quod illi Persone potest conuenienter appropriari. Et secundum hoc potentia, que nominat principium, appropriatur Patri, qui est primum principium; sapientia uero, que ad intellectum pertinet, appropriatur Filio, qui procedit per modum intellectus; bonitas autem appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit per modum uoluntatis, cuius obiectum est bonum. Appropriatio ergo est possibilis et rationabilis.
Quod sit possibilis, patet; non enim appropriatur nisi commune; est enim appropriatum de communi tractum ad proprium. Item ad omne commune appropriatur cuilibet; set illud [quod] habet aliquam conuenientiam cum proprio propter quod de communi trahitur ad proprium; licet autem omnia attributa essentialia sunt communia omnibus Personis, tamen quedam habent maiorem conuenientiam cum proprio Persone quam alterius; propter quod illi Persone potest conuenienter appropriari et secundum hoc ‘potentia’, que nominat principium, appropriatur Patri, qui est primum principium; ‘sapientia’ uero, que ad intellectum pertinet, appropriatur Filio, qui procedit per modum intellectus; ‘bonitas’ autem appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit per modum uoluntatis, cuius obiectum est bonum; appropriatio ergo est possibilis et rationalis.