Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.17

Tertium1 quod ponit hec opinio est quod uerbum est finaliter propter habendam perfectam et expressam cognitionem de re, quia propter confusam non oportet ponere uerbum, ut dicunt2, et istud non uidetur uerum. Primo, quia uerbum uocis supponit uerbum mentis, ut3 dictum fuit ab initio; set rei, quantumcumque confuso modo intellecte, competit uerbum uocis ipsam exterius manifestantis; ergo eidem competit uerbum mentis quo manifestetur interius; non ergo propter solam cognitionem expressam oportet ponere uerbum.


  1. Tertium … cognitionem de re] cf. supra, uu. 149-151 ↩︎

  2. ut dicunt] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 2, 2, resp. (17va); 2, 3, ad 1 (18ra); 2, 4, resp. (18va); • • • cf. supra, uu. 135-136 ↩︎

  3. ut … fuit ab initio] cf. supra, uu. 28-34 ↩︎

C.I.27.2.25

Tertium quod hec opinio ponit est quod uerbum est finaliter propter habendam perfectam et expressam cognitionem de re, quia propter confusam non oportet ponere uerbum, ut dicunt. Et illud non uidetur uerum: primo, quia uerbum uocis supponit uerbum mentis, ut dictum fuit ab initio; set rei, quantumcunque confuse intellecte, competit uerbum uocis ipsam exterius manifestantis; ergo eidem competit uerbum mentis quo manifestatur interius; set illud non est cognitio expressa nec aliquid quod necessario coexigat cognitionem expressam, ut probatur; non ergo propter solam cognitionem expressam oportet ponere uerbum. Probatio assumpte, quia nos imponimus nomina rebus secundum quod eas intelligimus; ergo intellectus confusus rei sufficit ad imponendum nomen quod confuse representat res; unde dicere quod ad imponendum rei quandocunque nomen ipsam significans, oportet de re habere expressum conceptum, est clare falsum.