Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.18

Ad tertium dicendum quod non est simile de anima et angelo, quia anima non peccat ex sua personali electione, set peccatum contrahit ex corpore cui unitur et statim cum creatur quod non potest poni in angelo.

B.II.5.2.10

Ad secundum dicendum quod non est simile de anima et angelo, quia anima non contrahit peccatum originale ex personali electione, set ex unione sui cum corpore, cui unitur statim quando creatur; peccatum autem angeli, si quod fuisset, prouenisset ex personali electione, que non potuit esse mala in primo instanti, quia non potuit tunc esse deffectus inconsiderationis.

C.II.5.2.14

Ad secundum dicendum quod non est simile de anima et de angelo, quia anima non contrahit peccatum originale ex personali electione, set ex unione sui cum corpore cui unitur statim quando creatur, peccatum autem angeli, si quod fuisset, prouenisset ex personali electione, que non potuit esse mala in primo instanti, quia non potuit tunc esse defectus inconsiderationis.