Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hec est opinio que in summa ponit tria: primum1 est quod uerbum est quedam forma que non est aliquis actus intelligendi, set est producta per actum intelligentis, qui est dicere; secundum2 est quod uerbum est obiectum intellectus, licet non principale, set sicut forma specularis uel ymago principalis obiecti representatiua; tertium3 est quod uerbum est finaliter propter cognitionem perfectam et expressam habendam de re, cuius tamen uerbum est causa uel concausa effectiue; et hec bene compatiuntur se, quia cause4 sunt sibi inuicem cause, scilicet finis efficienti et econuerso, ut patet ex II Phisicorum
.
-
primum … qui est dicere] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, resp. (10va) ↩︎
-
secundum … principalis obiecti representatiua] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, ad 3 (10vb); 1, 2, resp. (11ra-b); 1, 3, resp. (11vb); • • • cf. etiam Petr. de Alu., Quodl., I, 21 (76,25-27) ↩︎
-
tertium … uel concausa effectiue] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 2, 4, resp. (18va-b); 2, 5, resp. (19ra) ↩︎
-
cause ... efficienti et econuerso] Arist., Phys., II, 7, 198a24-26 ↩︎
Hec est opinio que in summa ponit tria: primum est quod uerbum est quedam forma que non est aliquis actus intelligendi, set est producta per actum intelligentis qui est dicere; secundum est quod uerbum est obiectum intellectus, licet non principale, set sicut forma specularis uel ymago principalis obiecti representatiua; tertium est quod uerbum est finaliter propter cognitionem perfectam et expressam habendam, cuius tamen uerbum est causa uel concausa effectiue, et hec bene se compatiuntur, quia cause sunt sibi inuicem cause finis, efficientis et econuerso, ut patet ex II Phisicorum
.