Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.11

Ad primum argumentum dicendum quod finis mouet agentem, illum dumtaxat qui de non uolente fit uolens, quod non est dicere de Deo, qui, etsi de nouo aliquid producat, non tamen noua uoluntate, set eterna, et ideo mouet totaliter immobilis existens, et propter aliud, quia finis a Deo propter se uolitus non est aliud ab ipso.

B.II.1.2.8

Ad primum argumentum dicendum quod finis mouet agentem, illum dumtaxat qui de non uolente fit uolens, quod non est dicere de Deo, qui, etsi de nouo aliquid producat, non tamen uoluntate noua, set eterna, et ideo mouet totaliter immobilis existens, et propter aliud, quia finis a Deo principaliter uolitus non est aliud et ideo non mouet se ipsum.

C.II.1.6.12

Ad primum argumentum est dicendum quod finis mouet agentem illum duntaxat qui de non uolente fit uolens, quod non est dicere de Deo, qui, etsi aliquid de nouo producat, non tamen uoluntate noua, sed eterna, et ideo mouet totaliter immobilis existens, et propter aliud, quia finis principaliter uolitus a Deo non est aliud ab ipso, et illud non mouet seipsum.